Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZRA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Ezra VulgCont 10:1  Sic ergo orante Esdra, et implorante eo, et flente, et iacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo.
Ezra VulgCont 10:2  Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ: Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ: et nunc, si est pœnitentia in Israel super hoc,
Ezra VulgCont 10:3  percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut proiiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri: secundum legem fiat.
Ezra VulgCont 10:4  Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum: confortare, et fac.
Ezra VulgCont 10:5  Surrexit ergo Esdras, et adiuravit principes Sacerdotum et Levitarum, et omnem Israel ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt.
Ezra VulgCont 10:6  Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib, et ingressus est illuc, panem non comedit, et aquam non bibit: lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.
Ezra VulgCont 10:7  Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem:
Ezra VulgCont 10:8  et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse abiicietur de cœtu transmigrationis.
Ezra VulgCont 10:9  Convenerunt igitur omnes viri Iuda, et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis: et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis.
Ezra VulgCont 10:10  Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos: Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israel.
Ezra VulgCont 10:11  Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.
Ezra VulgCont 10:12  Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
Ezra VulgCont 10:13  Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto)
Ezra VulgCont 10:14  constituantur principes in universa multitudine: et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc.
Ezra VulgCont 10:15  Igitur Ionathan filius Azahel, et Iaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam et Sebethai Levites adiuverunt eos:
Ezra VulgCont 10:16  Feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras Sacerdos, et viri principes familiarum in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem.
Ezra VulgCont 10:17  Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.
Ezra VulgCont 10:18  Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iosue filii Iosedec, et fratres eius, Maasia, et Eliezer, et Iarib, et Godolia.
Ezra VulgCont 10:19  Et dederunt manus suas ut eiicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent.
Ezra VulgCont 10:21  Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Iehiel, et Ozias.
Ezra VulgCont 10:22  Et de filiis Pheshur, Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabed, et Elasa.
Ezra VulgCont 10:23  Et de filiis Levitarum, Iozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Iuda, et Eliezer.
Ezra VulgCont 10:24  Et de cantoribus, Eliasib. Et de ianitoribus, Sellum, et Telem, et Uri.
Ezra VulgCont 10:25  Et ex Israel, de filiis Pharos, Remeia, et Iesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea.
Ezra VulgCont 10:26  Et de filiis Ælam, Mathania, Zacharias, et Iehiel, et Abdi, et Ierimoth, et Elia.
Ezra VulgCont 10:27  Et de filiis Zethua, Elioenai, Eliasib, Mathania, et Ierimuth, et Zabad, et Aziza.
Ezra VulgCont 10:28  Et de filiis Bebai, Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
Ezra VulgCont 10:29  Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Iasub, et Saal, et Ramoth.
Ezra VulgCont 10:30  Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse.
Ezra VulgCont 10:31  Et de filiis Herem, Eliezer, Iosue, Melchias, Semeias, Simeon,
Ezra VulgCont 10:33  Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Iermai, Manasse, Semei.
Ezra VulgCont 10:43  De filiis Nebo, Iehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Ieddu, et Ioel, et Banaia.
Ezra VulgCont 10:44  Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quæ pepererant filios.