Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZRA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Ezra VulgHetz 10:1  Sic ergo orante Esdra, et implorante eo, et flente, et iacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo.
Ezra VulgHetz 10:2  Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ: Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ: et nunc, si est pœnitentia in Israel super hoc,
Ezra VulgHetz 10:3  percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut proiiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri: secundum legem fiat.
Ezra VulgHetz 10:4  Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum: confortare, et fac.
Ezra VulgHetz 10:5  Surrexit ergo Esdras, et adiuravit principes Sacerdotum et Levitarum, et omnem Israel ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt.
Ezra VulgHetz 10:6  Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib, et ingressus est illuc, panem non comedit, et aquam non bibit: lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.
Ezra VulgHetz 10:7  et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem:
Ezra VulgHetz 10:8  et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse abiicietur de cœtu transmigrationis.
Ezra VulgHetz 10:9  Convenerunt igitur omnes viri Iuda, et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis: et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis.
Ezra VulgHetz 10:10  Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos: Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israel.
Ezra VulgHetz 10:11  Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.
Ezra VulgHetz 10:12  Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
Ezra VulgHetz 10:13  Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto)
Ezra VulgHetz 10:14  constituantur principes in universa multitudine: et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc.
Ezra VulgHetz 10:15  Igitur Ionathan filius Azahel, et Iaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam et Sebethai Levites adiuverunt eos:
Ezra VulgHetz 10:16  Feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras Sacerdos, et viri principes familiarum in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem.
Ezra VulgHetz 10:17  Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.
Ezra VulgHetz 10:18  Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iosue filii Iosedec, et fratres eius, Maasia, et Eliezer, et Iarib, et Godolia.
Ezra VulgHetz 10:19  Et dederunt manus suas ut eiicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent.
Ezra VulgHetz 10:21  Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Iehiel, et Ozias.
Ezra VulgHetz 10:22  Et de filiis Pheshur, Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabed, et Elasa.
Ezra VulgHetz 10:23  Et de filiis Levitarum, Iozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Iuda, et Eliezer.
Ezra VulgHetz 10:24  Et de cantoribus, Eliasib. Et de ianitoribus, Sellum, et Telem, et Uri.
Ezra VulgHetz 10:25  Et ex Israel, de filiis Pharos, Remeia, et Iesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea.
Ezra VulgHetz 10:26  Et de filiis Ælam, Mathania, Zacharias, et Iehiel, et Abdi, et Ierimoth, et Elia.
Ezra VulgHetz 10:27  Et de filiis Zethua, Elioenai, Eliasib, Mathania, et Ierimuth, et Zabad, et Aziza.
Ezra VulgHetz 10:28  Et de filiis Bebai, Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
Ezra VulgHetz 10:29  Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Iasub, et Saal, et Ramoth.
Ezra VulgHetz 10:30  Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse.
Ezra VulgHetz 10:31  Et de filiis Herem, Eliezer, Iosue, Melchias, Semeias, Simeon,
Ezra VulgHetz 10:33  Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Iermai, Manasse, Semei.
Ezra VulgHetz 10:43  De filiis Nebo, Iehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Ieddu, et Ioel, et Banaia.
Ezra VulgHetz 10:44  Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quæ pepererant filios.