Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HEBREWS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next
Chapter 13
Hebr Vulgate 13:2  hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
Hebr Vulgate 13:3  mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
Hebr Vulgate 13:4  honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
Hebr Vulgate 13:5  sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
Hebr Vulgate 13:6  ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
Hebr Vulgate 13:7  mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
Hebr Vulgate 13:9  doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis
Hebr Vulgate 13:10  habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
Hebr Vulgate 13:11  quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
Hebr Vulgate 13:12  propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est
Hebr Vulgate 13:13  exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
Hebr Vulgate 13:14  non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus
Hebr Vulgate 13:15  per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius
Hebr Vulgate 13:16  beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus
Hebr Vulgate 13:17  oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
Hebr Vulgate 13:18  orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
Hebr Vulgate 13:19  amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis
Hebr Vulgate 13:20  Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
Hebr Vulgate 13:21  aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen
Hebr Vulgate 13:22  rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis
Hebr Vulgate 13:23  cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos
Hebr Vulgate 13:24  salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia