I CHRONICLES
Chapter 17
I Ch | VulgCont | 17:1 | Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est. | |
I Ch | VulgCont | 17:4 | Vade, et loquere David servo meo: Hæc dicit Dominus: Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum. | |
I Ch | VulgCont | 17:5 | Neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel, usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio | |
I Ch | VulgCont | 17:6 | manens cum omni Israel. Numquid locutus sum saltem uni Iudicum Israel, quibus præceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam? | |
I Ch | VulgCont | 17:7 | Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel. | |
I Ch | VulgCont | 17:8 | Et fui tecum quocumque perrexisti: et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra. | |
I Ch | VulgCont | 17:9 | Et dedi locum populo meo Israel: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio, | |
I Ch | VulgCont | 17:10 | ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israel, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuncio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum. | |
I Ch | VulgCont | 17:11 | Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum eius. | |
I Ch | VulgCont | 17:13 | Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit. | |
I Ch | VulgCont | 17:14 | Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus eius erit firmissimus in perpetuum. | |
I Ch | VulgCont | 17:15 | Iuxta omnia verba hæc, et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. | |
I Ch | VulgCont | 17:16 | Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia? | |
I Ch | VulgCont | 17:17 | Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus. | |
I Ch | VulgCont | 17:18 | Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum? | |
I Ch | VulgCont | 17:19 | Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia. | |
I Ch | VulgCont | 17:20 | Domine, non est similis tui: et non est alius Deus absque te, ex omnibus, quos audivimus auribus nostris. | |
I Ch | VulgCont | 17:21 | Quis enim est alius, ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret, et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus eiiceret nationes a facie eius, quem de Ægypto liberarat? | |
I Ch | VulgCont | 17:22 | Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in æternum, et tu Domine factus es Deus eius. | |
I Ch | VulgCont | 17:23 | Nunc igitur Domine, sermo, quem locutus es famulo tuo, et super domum eius, confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es. | |
I Ch | VulgCont | 17:24 | Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum: et dicatur: Dominus exercituum Deus Israel, et domus David servi eius permanens coram eo. | |
I Ch | VulgCont | 17:25 | Tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. | |