I CORINTHIANS
Chapter 16
I Co | VulgCont | 16:1 | De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. | |
I Co | VulgCont | 16:2 | Per unam Sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. | |
I Co | VulgCont | 16:3 | Cum autem præsens fuero: quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem. | |
I Co | VulgCont | 16:6 | Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. | |
I Co | VulgCont | 16:7 | Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. | |
I Co | VulgCont | 16:10 | Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. | |
I Co | VulgCont | 16:11 | Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: expecto enim illum cum fratribus. | |
I Co | VulgCont | 16:12 | De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. | |
I Co | VulgCont | 16:15 | Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: | |
I Co | VulgCont | 16:17 | Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: | |
I Co | VulgCont | 16:18 | refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui huiusmodi sunt. | |
I Co | VulgCont | 16:19 | Salutant vos Ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila, et Priscilla cum domestica sua Ecclesia: apud quos et hospitor. | |