Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
I Ki VulgCont 13:1  Et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel, Ieroboam stante super altare, et thus iaciente.
I Ki VulgCont 13:2  Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait: Altare, altare, hæc dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt, et ossa hominum super te incendet.
I Ki VulgCont 13:3  Deditque in illa die signum, dicens: Hoc erit signum quod locutus est Dominus: Ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui in eo est.
I Ki VulgCont 13:4  Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens: Apprehendite eum. Et exaruit manus eius, quam extenderat contra eum: nec valuit retrahere eam ad se.
I Ki VulgCont 13:5  Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari, iuxta signum quod prædixerat vir Dei in sermone Domini.
I Ki VulgCont 13:6  Et ait rex ad virum Dei: Deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat.
I Ki VulgCont 13:7  Locutus est autem rex ad virum Dei: Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera.
I Ki VulgCont 13:8  Responditque vir Dei ad regem: Si dederis mihi mediam partem domus tuæ, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto:
I Ki VulgCont 13:9  sic enim mandatum est mihi in sermone Domini præcipientis: Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti.
I Ki VulgCont 13:10  Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter, quo venerat in Bethel.
I Ki VulgCont 13:11  Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel, ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera, quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel: et verba quæ locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo.
I Ki VulgCont 13:12  Et dixit eis pater eorum: Per quam viam abiit? Ostenderunt ei filii sui viam, per quam abierat vir Dei, qui venerat de Iuda.
I Ki VulgCont 13:13  Et ait filiis suis: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit,
I Ki VulgCont 13:14  et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum: et ait illi: Tune es vir Dei qui venisti de Iuda? Respondit ille: Ego sum.
I Ki VulgCont 13:15  Dixitque ad eum: Veni mecum domum, ut comedas panem.
I Ki VulgCont 13:16  Qui ait: Non possum reverti, neque venire tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto:
I Ki VulgCont 13:17  quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens: Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam, qua ieris.
I Ki VulgCont 13:18  Qui ait illi: Et ego propheta sum similis tui: et Angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum,
I Ki VulgCont 13:19  et reduxit secum: comedit ergo panem in domo eius, et bibit aquam.
I Ki VulgCont 13:20  Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum.
I Ki VulgCont 13:21  Et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Iuda, dicens: Hæc dicit Dominus: Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum, quod præcepit tibi Dominus Deus tuus,
I Ki VulgCont 13:22  et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo præcepit tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum.
I Ki VulgCont 13:23  Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophetæ, quem reduxerat.
I Ki VulgCont 13:24  Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver eius proiectum in itinere: asinus autem stabat iuxta illum, et leo stabat iuxta cadaver.
I Ki VulgCont 13:25  Et ecce, viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via, et leonem stantem iuxta cadaver. Et venerunt et divulgaverunt in civitate, in qua prophetes ille senex habitabat.
I Ki VulgCont 13:26  Quod cum audisset propheta ille, qui reduxerat eum de via, ait: Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit iuxta verbum Domini, quod locutus est ei.
I Ki VulgCont 13:27  Dixitque ad filios suos: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent,
I Ki VulgCont 13:28  et ille abiisset, invenit cadaver eius proiectum in via, et asinum et leonem stantem iuxta cadaver: non comedit leo de cadavere, nec læsit asinum.
I Ki VulgCont 13:29  Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophetæ senis ut plangeret eum.
I Ki VulgCont 13:30  Et posuit cadaver eius in sepulchro suo: et planxerunt eum: Heu, heu, mi frater!
I Ki VulgCont 13:31  Cumque planxissent eum, dixit ad filios suos: Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulchro, in quo vir Dei sepultus est: iuxta ossa eius ponite ossa mea.
I Ki VulgCont 13:32  Profecto enim veniet sermo, quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum, quæ sunt in urbibus Samariæ.
I Ki VulgCont 13:33  Post verba hæc non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed econtrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum: quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum.
I Ki VulgCont 13:34  Et propter hanc causam peccavit domus Ieroboam, et eversa est, et deleta de superficie terræ.