I KINGS
Chapter 4
I Ki | Vulgate | 4:5 | Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis | |
I Ki | Vulgate | 4:7 | habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant | |
I Ki | Vulgate | 4:12 | Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan | |
I Ki | Vulgate | 4:13 | Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas | |
I Ki | Vulgate | 4:19 | Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra | |
I Ki | Vulgate | 4:20 | Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes | |
I Ki | Vulgate | 4:21 | Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius | |
I Ki | Vulgate | 4:22 | erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae | |
I Ki | Vulgate | 4:23 | decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium | |
I Ki | Vulgate | 4:24 | ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu | |
I Ki | Vulgate | 4:25 | habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis | |
I Ki | Vulgate | 4:26 | et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium | |
I Ki | Vulgate | 4:27 | nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo | |
I Ki | Vulgate | 4:28 | hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi | |
I Ki | Vulgate | 4:29 | dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris | |
I Ki | Vulgate | 4:31 | et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum | |
I Ki | Vulgate | 4:32 | locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille | |
I Ki | Vulgate | 4:33 | et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus | |