Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next
Chapter 15
I Sa Vulgate 15:1  et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem Domini
I Sa Vulgate 15:2  haec dicit Dominus exercituum recensui quaecumque fecit Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto
I Sa Vulgate 15:3  nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa eius non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum et asinum
I Sa Vulgate 15:4  praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda
I Sa Vulgate 15:5  cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente
I Sa Vulgate 15:6  dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israhel cum ascenderent de Aegypto et recessit Cineus de medio Amalech
I Sa Vulgate 15:7  percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e regione Aegypti
I Sa Vulgate 15:8  et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii
I Sa Vulgate 15:9  et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt
I Sa Vulgate 15:11  paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte
I Sa Vulgate 15:12  cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et
I Sa Vulgate 15:13  dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini
I Sa Vulgate 15:14  dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio
I Sa Vulgate 15:15  et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus
I Sa Vulgate 15:16  dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere
I Sa Vulgate 15:17  et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem super Israhel
I Sa Vulgate 15:18  et misit te Dominus in via et ait vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum
I Sa Vulgate 15:19  quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini
I Sa Vulgate 15:20  et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci
I Sa Vulgate 15:21  tulit autem populus de praeda oves et boves primitias eorum quae caesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis
I Sa Vulgate 15:22  et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum
I Sa Vulgate 15:23  quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex
I Sa Vulgate 15:24  dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum
I Sa Vulgate 15:25  sed nunc porta quaeso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum
I Sa Vulgate 15:26  et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israhel
I Sa Vulgate 15:27  et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit summitatem pallii eius quae et scissa est
I Sa Vulgate 15:28  et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te
I Sa Vulgate 15:29  porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam
I Sa Vulgate 15:30  at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israhel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum
I Sa Vulgate 15:31  reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum
I Sa Vulgate 15:32  dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors
I Sa Vulgate 15:33  et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis
I Sa Vulgate 15:34  abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath
I Sa Vulgate 15:35  et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod constituisset regem Saul super Israhel