I SAMUEL
Chapter 2
I Sa | VulgHetz | 2:1 | Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo: dilatatum est os meum super inimicos meos: quia lætata sum in salutari tuo. | |
I Sa | VulgHetz | 2:2 | Non est sanctus, ut est Dominus: neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. | |
I Sa | VulgHetz | 2:3 | Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes: recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum, Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes. | |
I Sa | VulgHetz | 2:5 | Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quæ multos habebat filios, infirmata est. | |
I Sa | VulgHetz | 2:8 | Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem. | |
I Sa | VulgHetz | 2:9 | Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir. | |
I Sa | VulgHetz | 2:10 | Dominum formidabunt adversarii eius: et super ipsos in cælis tonabit: Dominus iudicabit fines Terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. | |
I Sa | VulgHetz | 2:11 | Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. | |
I Sa | VulgHetz | 2:13 | neque officium sacerdotum ad populum: sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, | |
I Sa | VulgHetz | 2:14 | et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum: et omne, quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi. sic faciebant universo Israeli venientium in Silo. | |
I Sa | VulgHetz | 2:15 | Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti: non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. | |
I Sa | VulgHetz | 2:16 | Dicebatque illi immolans: Incendatur primum iuxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei: Nequaquam: nunc enim dabis, alioquin tollam vi. | |
I Sa | VulgHetz | 2:17 | Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino: quia retrahebant homines a sacrificio Domini. | |
I Sa | VulgHetz | 2:19 | Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam sollemnem. | |
I Sa | VulgHetz | 2:20 | Et benedixit Heli Elcanæ et uxori eius: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fœnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum. | |
I Sa | VulgHetz | 2:21 | Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum. | |
I Sa | VulgHetz | 2:22 | Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israeli: et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi: | |
I Sa | VulgHetz | 2:23 | et dixit eis: Quare facitis res huiuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni populo? | |
I Sa | VulgHetz | 2:24 | Nolite filii mei: non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. | |
I Sa | VulgHetz | 2:25 | Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos. | |
I Sa | VulgHetz | 2:26 | Puer autem Samuel proficiebat, atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus. | |
I Sa | VulgHetz | 2:27 | Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Ægypto in domo Pharaonis? | |
I Sa | VulgHetz | 2:28 | Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel. | |
I Sa | VulgHetz | 2:29 | Quare calce abiecistis victimam meam, et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo: et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? | |
I Sa | VulgHetz | 2:30 | Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo, usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. | |
I Sa | VulgHetz | 2:31 | Ecce dies veniunt: et præcidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. | |
I Sa | VulgHetz | 2:32 | Et videbis æmulum tuum in templo, in universis prosperis Israel: et non erit senex in domo tua omnibus diebus. | |
I Sa | VulgHetz | 2:33 | Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuæ morietur cum ad virilem ætatem venerit. | |
I Sa | VulgHetz | 2:34 | Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: In die uno morientur ambo. | |
I Sa | VulgHetz | 2:35 | Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum, et animam meam faciet: et ædificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. | |