Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II KINGS
Prev Up Next
Chapter 17
II K VulgCont 17:1  Anno duodecimo Achaz regis Iuda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis.
II K VulgCont 17:2  Fecitque malum coram Domino: sed non sicut reges Israel, qui ante eum fuerant.
II K VulgCont 17:3  Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa.
II K VulgCont 17:4  Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuncios ad Sua regem Ægypti, ne præstaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem.
II K VulgCont 17:5  Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.
II K VulgCont 17:6  Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israel in Assyrios: posuique eos in Hala, et in Habor iuxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.
II K VulgCont 17:7  Factum est enim, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de Terra Ægypti, de manu Pharaonis regis Ægypti, coluerunt deos alienos.
II K VulgCont 17:8  Et ambulaverunt iuxta ritum Gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel, et regum Israel: quia similiter fecerant.
II K VulgCont 17:9  Et offenderunt filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum: et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a Turre Custodum usque ad civitatem munitam.
II K VulgCont 17:10  Feceruntque sibi statuas, et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum:
II K VulgCont 17:11  et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium, quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum.
II K VulgCont 17:12  Et coluerunt immunditias, de quibus præcepit eis Dominus ne facerent verbum hoc.
II K VulgCont 17:13  Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium Prophetarum et Videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea, et ceremonias iuxta omnem legem, quam præcepi patribus vestris: et sicut misi ad vos in manu servorum meorum Prophetarum.
II K VulgCont 17:14  Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
II K VulgCont 17:15  Et abiecerunt legitima eius, et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt gentes, quæ erant per circuitum eorum, super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant.
II K VulgCont 17:16  Et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam cæli: servieruntque Baal,
II K VulgCont 17:17  et consecraverunt filios suos, et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum.
II K VulgCont 17:18  Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo.
II K VulgCont 17:19  Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat.
II K VulgCont 17:20  Proiecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec proiiceret eos a facie sua:
II K VulgCont 17:21  ex eo iam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabat: separavit enim Ieroboam Israel a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum.
II K VulgCont 17:22  Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Ieroboam quæ fecerat: et non recesserunt ab eis,
II K VulgCont 17:23  usque quo Dominus auferret Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum Prophetarum: translatusque est Israel de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.
II K VulgCont 17:24  Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israel: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus eius.
II K VulgCont 17:25  Cumque ibi habitare cœpissent, non timebant Dominum: et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos.
II K VulgCont 17:26  Nunciatumque est regi Assyriorum, et dictum: gentes, quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samriæ, ignorant legitima Dei terræ: et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terræ.
II K VulgCont 17:27  Præcepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis: et doceat eos legitima Dei terræ.
II K VulgCont 17:28  Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.
II K VulgCont 17:29  Et unaquæque gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis, quæ fecerant Samaritæ, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat.
II K VulgCont 17:30  Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth: viri autem Cuthæi fecerunt Nergel: et viri de Emath fecerunt Asima.
II K VulgCont 17:31  Porro Hevæi fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,
II K VulgCont 17:32  et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus.
II K VulgCont 17:33  Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam:
II K VulgCont 17:34  usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt ceremonias eius, iudicia, et legem, et mandatum, quod præceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel:
II K VulgCont 17:35  et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis:
II K VulgCont 17:36  Sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de Terra Ægypti in fortitudine magna, et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.
II K VulgCont 17:37  Ceremonias quoque, et iudicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos.
II K VulgCont 17:38  Et pactum, quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos,
II K VulgCont 17:39  sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.
II K VulgCont 17:40  Illi vero non audierunt, sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
II K VulgCont 17:41  Fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in præsentem diem.