II MACCABEES
Chapter 13
II M | VulgSist | 13:1 | Anno centesimo quadragesimonono, cognovit Iudas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Iudaeam, | |
II M | VulgSist | 13:2 | et cum eo Lysiam procuratorem, et praepositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos. | |
II M | VulgSist | 13:3 | Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriae salute, sed sperans se constitui in principatum. | |
II M | VulgSist | 13:4 | Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. | |
II M | VulgSist | 13:5 | Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris: haec prospectum habebat in praeceps. | |
II M | VulgSist | 13:6 | inde in cinerem deiici iussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum. | |
II M | VulgSist | 13:8 | Et quidem satis iuste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cuius ignis, et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est. | |
II M | VulgSist | 13:10 | Quibus Iudas cognitis, praecepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adiuvaret eos: | |
II M | VulgSist | 13:11 | quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur: ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi. | |
II M | VulgSist | 13:12 | Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu, et ieiuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Iudas ut se praepararent. | |
II M | VulgSist | 13:13 | Ipse vero cum senioribus cogitavit prius quam rex admoveret exercitum ad Iudaeam, et obtineret civitatem, exire, et Domini iudicio committere exitum rei. | |
II M | VulgSist | 13:14 | Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit. | |
II M | VulgSist | 13:15 | Et dato signo suis Dei victoriae, iuvenibus fortissimis electis, nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quattuordecim millia, et maximum elephantorum cum his, qui superpositi fuerant: | |
II M | VulgSist | 13:16 | summoque metu, ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt. | |
II M | VulgSist | 13:19 | et Bethsurae, quae erat Iudaeorum praesidium munitum, castra admovebat: sed fugabatur, impingebat, minorabatur. | |
II M | VulgSist | 13:21 | Enunciavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de Iudaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus. | |
II M | VulgSist | 13:22 | Iterum rex sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris: dextram dedit: accepit: abiit. | |
II M | VulgSist | 13:23 | commisit cum Iuda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, mente consternatus Iudaeos deprecans, subditusque eis, iurat de omnibus, quibus iustum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit: | |
II M | VulgSist | 13:24 | Machabaeum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem. | |
II M | VulgSist | 13:25 | Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amicitiae conventionem, indignantes ne forte foedus irrumperent. | |