Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
II M VulgSist 1:1  Fratribus, qui sunt per Aegyptum, Iudaeis, salutem dicunt fratres, qui sunt in Ierosolymis, Iudaei, et qui in regione Iudaeae, et pacem bonam.
II M VulgSist 1:2  Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Iacob servorum suorum fidelium:
II M VulgSist 1:3  et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis eius voluntatem corde magno, et animo volenti.
II M VulgSist 1:4  Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in praeceptis suis, et faciat pacem.
II M VulgSist 1:5  Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo.
II M VulgSist 1:7  Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione, et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason a sancta terra, et a regno.
II M VulgSist 1:8  Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem: et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium, et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes.
II M VulgSist 1:9  Et nunc frequentate dies scenophegiae mensis Casleu.
II M VulgSist 1:10  Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est Ierosolymis, et in Iudaea, Senatusque et Iudas, Aristobolo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Aegypto sunt, Iudaeis salutem, et sanitatem.
II M VulgSist 1:11  De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus.
II M VulgSist 1:12  Ipse enim ebullire fecit de Perside eos, qui pugnaverunt contra nos, et sanctam civitatem.
II M VulgSist 1:13  Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneae, consilio deceptus sacerdotum Naneae.
II M VulgSist 1:14  etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus, et amici eius, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
II M VulgSist 1:15  Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum,
II M VulgSist 1:16  cum intrasset Antiochus: apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem, et eos qui cum eo erant, et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras proiecerunt.
II M VulgSist 1:18  Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegiae, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia.
II M VulgSist 1:19  Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus, et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
II M VulgSist 1:20  Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis: nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam.
II M VulgSist 1:21  Et iussit eos haurire, et afferre sibi: et sacrificia, quae imposita erant, iussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua, et ligna, et quae erant superposita.
II M VulgSist 1:22  Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
II M VulgSist 1:23  Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Ionatha inchoante, ceteris autem respondentibus.
II M VulgSist 1:24  Et Nehemiae erat oratio hunc habens modum: DOMINE Deus omnium creator, terribilis, et fortis, iustus, et misericors, qui solus est bonus rex,
II M VulgSist 1:25  solus praestans, solus iustus, et omnipotens, et aeternus, qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos:
II M VulgSist 1:26  accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel, et custodi partem tuam, et sanctifica.
II M VulgSist 1:27  Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt Gentibus, et contemptos et abominatos respice: ut sciant Gentes quia tu es Deus noster.
II M VulgSist 1:28  Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia.
II M VulgSist 1:29  Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.
II M VulgSist 1:30  Sacerdotes autem psallebant hymnos, usquequo consumptum esset sacrificium.
II M VulgSist 1:31  Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi.
II M VulgSist 1:32  Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est: sed ex lumine, quod refulsit ab altari, consumpta est.
II M VulgSist 1:33  Ut vero manifestata est res, renunciatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderent hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia.
II M VulgSist 1:34  Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat.
II M VulgSist 1:35  et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera, et accipiens manu sua, tribuebat eis.
II M VulgSist 1:36  Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio. Vocatur autem apud plures Nephi.