II MACCABEES
Chapter 8
II M | VulgSist | 8:1 | Iudas vero Machabaeus, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella: et convocantes cognatos, et amicos, et eos, qui permanserunt in Iudaismo, assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum. | |
II M | VulgSist | 8:2 | Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab omnibus calcabatur: et misereretur templo, quod contaminabatur ab impiis: | |
II M | VulgSist | 8:3 | misereretur etiam exterminio civitatis, quae esset illico complananda, et vocem sanguinis ad se clamantis audiret: | |
II M | VulgSist | 8:4 | memoraretur quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his. | |
II M | VulgSist | 8:5 | At Machabaeus, congregata multitudine, intolerabilis gentibus efficiebatur: ira enim Domini in misericordiam conversa est. | |
II M | VulgSist | 8:6 | Et superveniens castellis, et civitatibus improvisus, succendebat eas: et opportuna loca occupans, non paucas hostium strages dabat: | |
II M | VulgSist | 8:7 | maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur, et fama virtutis eius ubique diffundebatur. | |
II M | VulgSist | 8:8 | Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere propere, ad Ptolemaeum ducem Coelesyriae, et Phoenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis. | |
II M | VulgSist | 8:9 | At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Iudaeorum genus deleret, adiuncto ei Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo. | |
II M | VulgSist | 8:10 | Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate Iudaeorum suppleret: | |
II M | VulgSist | 8:11 | statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam, quae eum ab Omnipotente esset consecutura. | |
II M | VulgSist | 8:12 | Iudas autem ubi comperit, indicavit his, qui secum erant, Iudaeis Nicanoris adventum. | |
II M | VulgSist | 8:13 | Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei iustitiae, in fugam vertebantur: | |
II M | VulgSist | 8:14 | alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos prius quam cominus veniret, vendiderat: | |
II M | VulgSist | 8:15 | et si non propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos. | |
II M | VulgSist | 8:16 | Convocatis autem Machabaeus septem millibus, qui cum ipso erant, rogabat ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem, sed fortiter contenderent, | |
II M | VulgSist | 8:17 | ante oculos habentes contumeliam, quae loco sancto ab his iniuste esset illata, itemque et ludibrio habitae civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa. | |
II M | VulgSist | 8:18 | Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia: nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum uno nutu delere, confidimus. | |
II M | VulgSist | 8:19 | Admonuit autem eos et de auxiliis Dei, quae facta sunt erga parentes: et quod sub Sennacherib centum octoginta quinque millia perierunt: | |
II M | VulgSist | 8:20 | et de praelio, quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis haesitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia propter auxilium illis datum de caelo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt. | |
II M | VulgSist | 8:22 | Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini, Simonem, et Iosephum, et Ionathan, subiectis unicuique millenis et quingentenis. | |
II M | VulgSist | 8:23 | Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adiutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore. | |
II M | VulgSist | 8:24 | Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem millia hominum: maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt. | |
II M | VulgSist | 8:25 | Pecuniis vero eorum, qui ad emptionem ipsorum venerant, sublatis, ipsos usquequaque persecuti sunt, | |
II M | VulgSist | 8:26 | sed reversi sunt hora conclusi: nam erat ante sabbatum: quam ob causam non perseveraverunt insequentes. | |
II M | VulgSist | 8:27 | Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant: benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordiae initium stillans in eos. | |
II M | VulgSist | 8:28 | Post sabbatum vero debilibus, et orphanis, et viduis diviserunt spolia: et residua ipsi cum suis habuere. | |
II M | VulgSist | 8:29 | His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant, ut in finem servis suis reconciliaretur. | |
II M | VulgSist | 8:30 | Et ex his, qui cum Timotheo, et Bacchide erant contra se contendentes, super viginti millia interfecerunt, et munitiones excelsas obtinuerunt: et plures praedas diviserunt, aequam portionem debilibus, pupillis, et viduis, sed et senioribus facientes. | |
II M | VulgSist | 8:31 | Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis, residua vero spolia Ierosolymam detulerunt: | |
II M | VulgSist | 8:32 | et Philarchen, qui cum Timotheo erat, interfecerunt, virum scelestum, qui in multis Iudaeos afflixerat. | |
II M | VulgSist | 8:33 | Et cum epinicia agerent in Ierosolymis, eum, qui sacras ianuas incenderat, id est, Callisthenem, cum in quoddam domicilium refugisset, incenderunt, digna ei mercede pro impietatibus suis reddita. | |
II M | VulgSist | 8:34 | Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat, | |
II M | VulgSist | 8:35 | humiliatus auxilio Domini ab his, quos nullos existimaverat, deposita veste gloriae, per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus. | |