Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
Prev Up Next
Chapter 10
II M VulgSist 10:1  Machabaeus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem, et civitatem recepit:
II M VulgSist 10:2  aras autem, quas alienigenae per plateas extruxerant, itemque delubra demolitus est.
II M VulgSist 10:3  et purgato templo, aliud altare fecerunt: et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.
II M VulgSist 10:4  Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, si quando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris, ac blasphemis hominibus traderentur.
II M VulgSist 10:5  Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis, qui fuit Casleu.
II M VulgSist 10:6  Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus, et in speluncis more bestiarum egerant.
II M VulgSist 10:7  Propter quod Thyrsos, et ramos virides, et palmas praeferebant ei, qui prosperavit mundare locum suum.
II M VulgSist 10:8  Et decreverunt communi praecepto, et decreto, universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos.
II M VulgSist 10:9  Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitae excessus ita se habuit.
II M VulgSist 10:10  Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio, quae gesta sunt narrabimus, breviantes mala, quae in bellis gesta sunt.
II M VulgSist 10:11  Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phoenicis, et Syriae militiae principem.
II M VulgSist 10:12  Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macer, iusti tenax, erga Iudaeos esse constituit, et praecipue propter iniquitatem, quae facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.
II M VulgSist 10:13  Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit.
II M VulgSist 10:14  Gorgias autem, cum esset dux locorum, assumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat.
II M VulgSist 10:15  Iudaei vero, qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Ierosolymis suscipiebant, et bellare tentabant.
II M VulgSist 10:16  Hi vero, qui erant cum Machabaeo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum:
II M VulgSist 10:17  multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti quinque millibus trucidaverunt.
II M VulgSist 10:18  Quidam autem, cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes,
II M VulgSist 10:19  Machabaeus ad eorum expugnationem, relicto Simone, et Iosepho, itemque Zachaeo: eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas, quae amplius perurgebant, pugnas conversus est.
II M VulgSist 10:20  Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia: et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.
II M VulgSist 10:21  Cum autem Machabaeo nunciatum esset quod factum est, principibus populi congregatis, accusavit, quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.
II M VulgSist 10:22  Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.
II M VulgSist 10:23  Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.
II M VulgSist 10:24  At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinae multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Iudaeam capturus.
II M VulgSist 10:25  Machabaeus autem, et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis praecincti,
II M VulgSist 10:26  ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit.
II M VulgSist 10:27  Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt.
II M VulgSist 10:28  Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriae, et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant.
II M VulgSist 10:29  Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Iudaeis praestantes:
II M VulgSist 10:30  ex quibus duo Machabaeum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela, et fulmina iaciebant, ex quo et caecitate confusi, et repleti perturbatione cadebant.
II M VulgSist 10:31  Interfecti sunt autem viginti millia quingenti peditum, et equites sexcenti.
II M VulgSist 10:32  Timotheus vero confugit in Gazaram praesidium munitum, cui praeerat Chaereas.
II M VulgSist 10:33  Machabaeus autem, et qui cum eo erant, laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor.
II M VulgSist 10:34  At hi, qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos iactabant.
II M VulgSist 10:35  Sed cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Machabaeo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant:
II M VulgSist 10:36  sed et alii similiter ascendentes, turres, portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.
II M VulgSist 10:37  Per continuum autem biduum praesidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Chaeream, et Apollophanem occiderunt.
II M VulgSist 10:38  Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israel, et victoriam dedit illis.