II MACCABEES
Chapter 14
II M | VulgSist | 14:1 | Sed post triennii tempus cognovit Iudas, et qui cum eo erant, Demetrium Seleuci cum multitudine valida, et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna, | |
II M | VulgSist | 14:3 | Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem, neque accessum ad altare, | |
II M | VulgSist | 14:4 | venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream, et palmam, super haec et talos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit. | |
II M | VulgSist | 14:5 | Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur, | |
II M | VulgSist | 14:6 | respondit: Ipsi, qui dicuntur Assidaei Iudaeorum, quibus praeest Iudas Machabaeus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum. | |
II M | VulgSist | 14:8 | primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur. | |
II M | VulgSist | 14:9 | Sed oro his singulis o rex cognitis, et regioni, et generi secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus prospice. | |
II M | VulgSist | 14:11 | Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici, hostiliter se habentes adversus Iudam, inflammaverunt Demetrium. | |
II M | VulgSist | 14:13 | datis mandatis ut ipsum quidem Iudam caperet vivum: eos vero, qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. | |
II M | VulgSist | 14:14 | Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias, et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes. | |
II M | VulgSist | 14:15 | Audito itaque Iudaei Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit, ut in aeternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit. | |
II M | VulgSist | 14:17 | Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore: sed conterritus est repentino adventu adversariorum. | |
II M | VulgSist | 14:18 | Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Iudae, et animi magnitudinem, quam pro patriae certaminibus habebant, sanguine iudicium facere metuebat. | |
II M | VulgSist | 14:19 | Quam ob rem praemisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent. | |
II M | VulgSist | 14:20 | Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere. | |
II M | VulgSist | 14:21 | Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sellae perlatae sunt, et positae. | |
II M | VulgSist | 14:22 | Praecepit autem Iudas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt. | |
II M | VulgSist | 14:23 | Morabatur autem Nicanor Ierosolymis, nihilque inique agebat, gregesque turbarum, quae congregatae fuerant, dimisit. | |
II M | VulgSist | 14:25 | Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit: quiete egit, communiterque vivebant. | |
II M | VulgSist | 14:26 | Alcimus autem, videns charitatem illorum ad invicem, et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat, Nicanorem rebus alienis assentire, Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse. | |
II M | VulgSist | 14:27 | Itaque rex exasperatus, et pessimis huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens, graviter quidem se ferre de amicitiae conventione, iubere tamen Machabaeum citius vinctum mittere Antiochiam. | |
II M | VulgSist | 14:28 | Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea, quae convenerant, irrita faceret, nihil laesus a viro. | |
II M | VulgSist | 14:29 | sed, quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat, qua praeceptum perficeret. | |
II M | VulgSist | 14:30 | At Machabaeus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore. | |
II M | VulgSist | 14:31 | Quod cum ille cognovit fortiter se a viro praeventum, venit ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, iussit sibi tradi virum. | |
II M | VulgSist | 14:32 | quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur, extendens manum ad templum, | |
II M | VulgSist | 14:33 | iuravit, dicens: Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei phanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo. | |
II M | VulgSist | 14:34 | Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum, invocabant eum, qui semper propugnator esset gentis ipsorum, haec dicentes: | |
II M | VulgSist | 14:35 | Tu Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis. | |
II M | VulgSist | 14:36 | Et nunc sancte sanctorum omnium Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est. | |
II M | VulgSist | 14:37 | Razias autem quidam de senioribus ab Ierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens: qui pro affectu pater Iudaeorum appellabatur. | |
II M | VulgSist | 14:38 | Hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in Iudaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia. | |
II M | VulgSist | 14:39 | Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudaeos, misit milites quingentos, ut eum comprehenderent. | |
II M | VulgSist | 14:41 | Turbis autem irruere in domum eius, et ianuam dirumpere, atque ignem admovere cupientibus, cum iam comprehenderetur, gladio se petiit; | |
II M | VulgSist | 14:42 | eligens nobiliter mori potius, quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis iniuriis agi. | |
II M | VulgSist | 14:43 | Sed, cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum, praecipitavit semetipsum viriliter in turbas: | |
II M | VulgSist | 14:45 | et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit: et cum sanguis eius magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit: | |