ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 21
Isai | VulgClem | 21:1 | Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. | |
Isai | VulgClem | 21:2 | Visio dura nuntiata est mihi : qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci. | |
Isai | VulgClem | 21:3 | Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. | |
Isai | VulgClem | 21:4 | Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me : Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. | |
Isai | VulgClem | 21:5 | Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, arripite clypeum. | |
Isai | VulgClem | 21:6 | Hæc enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. | |
Isai | VulgClem | 21:7 | Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli ; et contemplatus est diligenter multo intuitu. | |
Isai | VulgClem | 21:8 | Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. | |
Isai | VulgClem | 21:9 | Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit : Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. | |
Isai | VulgClem | 21:10 | Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis. | |
Isai | VulgClem | 21:11 | Onus Duma. Ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ? | |
Isai | VulgClem | 21:14 | Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti. | |
Isai | VulgClem | 21:15 | A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii. | |
Isai | VulgClem | 21:16 | Quoniam hæc dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. | |