Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next
Chapter 57
Isai VulgCont 57:1  Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo: et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiæ collectus est iustus.
Isai VulgCont 57:2  Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.
Isai VulgCont 57:3  Vos autem accedite huc filii auguratricis: semen adulteri, et fornicariæ.
Isai VulgCont 57:4  Super quem lusistis? Super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax?
Isai VulgCont 57:5  Qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras?
Isai VulgCont 57:6  In partibus torrentis pars tua, hæc est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor?
Isai VulgCont 57:7  Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.
Isai VulgCont 57:8  Et post ostium, et retro postem posuisti memoriale tuum: quia iuxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum: dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis fœdus: dilexisti stratum eorum manu aperta.
Isai VulgCont 57:9  Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.
Isai VulgCont 57:10  In multitudine viæ tuæ laborasti: non dixisti: Quiescam: vitam manus tuæ invenisti, propterea non rogasti.
Isai VulgCont 57:11  Pro quo solicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens, et quasi non videns, et mei oblita es.
Isai VulgCont 57:12  Ego annunciabo iustitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
Isai VulgCont 57:13  Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura: Qui autem fiduciam habet mei, hereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.
Isai VulgCont 57:14  Et dicam: Viam facite, præbete iter, declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.
Isai VulgCont 57:15  Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis habitans æternitatem: et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
Isai VulgCont 57:16  Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar: quia Spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.
Isai VulgCont 57:17  Propter iniquitatem avaritiæ eius iratus sum, et percussi eum: abscondi a te faciem meam, et indignatus sum: et abiit vagus in via cordis sui.
Isai VulgCont 57:18  Vias eius vidi, et sanavi eum, et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus eius.
Isai VulgCont 57:19  Creavi fructum labiorum pacem, pacem ei, qui longe est, et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.
Isai VulgCont 57:20  Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum.