Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next
Chapter 46
Jere VulgSist 46:1  Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Gentes
Jere VulgSist 46:2  ad Aegyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat iuxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Ioakim filii Iosiae regis Iuda.
Jere VulgSist 46:3  Praeparate scutum, et clypeum, et procedite ad bellum.
Jere VulgSist 46:4  Iungite equos, et ascendite equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
Jere VulgSist 46:5  Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum caesos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus.
Jere VulgSist 46:6  Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: Ad Aquilonem iuxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.
Jere VulgSist 46:7  Quis est iste, qui quasi flumen ascendit: et veluti fluviorum, intumescunt gurgites eius?
Jere VulgSist 46:8  Aegyptus, fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus eius, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores eius.
Jere VulgSist 46:9  Ascendite equos, et exultate in curribus, et procedant fortes, Aethiopia, et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes, et iacientes sagittas.
Jere VulgSist 46:10  Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in Terra Aquilonis iuxta flumen Euphraten.
Jere VulgSist 46:11  Ascende in Galaad, et tolle resinam virgo filia Aegypti: frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi.
Jere VulgSist 46:12  Audierunt Gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram: quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.
Jere VulgSist 46:13  Verbum quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus Terram Aegypti:
Jere VulgSist 46:14  Annunciate Aegypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis, dicite: Sta, et praepara te: quia devorabit gladius ea, quae per circuitum tuum sunt.
Jere VulgSist 46:15  Quare computruit fortis tuus? non stetit: quoniam Dominus subvertit eum.
Jere VulgSist 46:16  Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum: et dicent: Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii columbae.
Jere VulgSist 46:17  Vocate nomen Pharaonis regis Aegypti, tumultum adduxit tempus.
Jere VulgSist 46:18  Vivo ego (inquit rex, Dominus exercituum nomen eius) quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.
Jere VulgSist 46:19  Vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.
Jere VulgSist 46:20  Vitula elegans atque formosa Aegyptus: stimulator ab Aquilone veniet ei.
Jere VulgSist 46:21  Mercenarii quoque eius, qui versabantur in medio eius, quasi vituli saginati versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.
Jere VulgSist 46:22  Vox eius quasi aeris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei, quasi caedentes ligna.
Jere VulgSist 46:23  Succiderunt saltum eius, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.
Jere VulgSist 46:24  Confusa est filia Aegypti, et tradita in manu populi Aquilonis.
Jere VulgSist 46:25  Dixit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae, et super Pharaonem, et super Aegyptum, et super deos eius, et super reges eius, et super Pharaonem, et super eos, qui confidunt in eo.
Jere VulgSist 46:26  Et dabo eos in manu quaerentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum eius: et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
Jere VulgSist 46:27  Et tu ne timeas serve meus Iacob, et ne paveas Israel: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuae: et revertetur Iacob, et requiescet, et prosperabitur: et non erit qui exterreat eum.
Jere VulgSist 46:28  Et tu noli timere serve meus Iacob, ait Dominus: quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te: te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio, nec quasi innocenti parcam tibi.