JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 5
Jere | VulgSist | 5:1 | Circuite vias Ierusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis eius, an inveniatis virum facientem iudicium, et quaerentem fidem: et propitius ero ei. | |
Jere | VulgSist | 5:3 | Domine oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. | |
Jere | VulgSist | 5:4 | Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, iudicium Dei sui. | |
Jere | VulgSist | 5:5 | Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, iudicium Dei sui. et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. | |
Jere | VulgSist | 5:6 | Idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, capietur: quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum. | |
Jere | VulgSist | 5:7 | Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et iurant in his, qui non sunt dii: saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. | |
Jere | VulgSist | 5:8 | Equi amatores, et emissarii facti sunt: Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. | |
Jere | VulgSist | 5:9 | Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? et in gente tali non ulciscetur anima mea? | |
Jere | VulgSist | 5:10 | Ascendite muros eius, et dissipate, consummationem autem nolite facere: auferte propagines eius, quia non sunt Domini. | |
Jere | VulgSist | 5:11 | Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel, et domus Iuda, ait Dominus. | |
Jere | VulgSist | 5:12 | Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus. | |
Jere | VulgSist | 5:13 | Prophetae fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: haec ergo evenient illis. | |
Jere | VulgSist | 5:14 | Haec dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud: ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos. | |
Jere | VulgSist | 5:15 | Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israel, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. | |
Jere | VulgSist | 5:17 | Et comedet segetes tuas, et panem tuum: devorabit filios tuos, et filias tuas: comedet gregem tuum, et armenta tua: comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. | |
Jere | VulgSist | 5:19 | Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra. | |
Jere | VulgSist | 5:21 | Audi popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos non videtis: et aures, et non auditis. | |
Jere | VulgSist | 5:22 | Me ergo non timebitis, ait Dominus: et a facie mea non dolebitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit: et commovebuntur, et non poterunt: et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud: | |
Jere | VulgSist | 5:23 | populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans, recesserunt et abierunt. | |
Jere | VulgSist | 5:24 | Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo: plenitudinem annuae messis custodientem nobis. | |
Jere | VulgSist | 5:25 | Iniquitates vestrae declinaverunt haec: et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis: | |
Jere | VulgSist | 5:26 | Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes, et pedicas ad capiendos viros. | |
Jere | VulgSist | 5:27 | Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo: ideo magnificati sunt et ditati. | |
Jere | VulgSist | 5:28 | Incrassati sunt et impinguati: et praeterierunt sermones meos pessime. Causam viduae non iudicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et iudicium pauperum non iudicaverunt. | |
Jere | VulgSist | 5:29 | Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? | |