Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next
Chapter 52
Jere VulgSist 52:1  Filius viginti et unius anni erat Sedechia cum regnare coepisset: et undecim annis regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Amital, filia Ieremiae de Lobna.
Jere VulgSist 52:2  Et fecit malum in oculis Domini, iuxta omnia quae fecerat Ioakim.
Jere VulgSist 52:3  Quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda usquequo proiiceret eos a facie sua: et recessit Sedechia a rege Babylonis.
Jere VulgSist 52:4  Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo, decima mensis: Venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius adversus Ierusalem, et obsederunt eam, et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu.
Jere VulgSist 52:5  Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedechia.
Jere VulgSist 52:6  Mense autem quarto, nona mensis obtinuit fames civitatem: et non erant alimenta populo terrae.
Jere VulgSist 52:7  Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores eius fugerunt, exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duos muros, et ducit ad hortum regis (Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro) et abierunt per viam, quae ducit in eremum.
Jere VulgSist 52:8  Persecutus est autem Chadaeorum exercitus regem: et apprehenderunt Sedechia in deserto, quod est iuxta Iericho: et omnis comitatus eius diffugit ab eo.
Jere VulgSist 52:9  Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath: et locutus est ad eum iudicia.
Jere VulgSist 52:10  Et iugulavit rex Babylonis filios Sedechia in oculis eius: sed et omnes principes Iuda occidit in Reblatha.
Jere VulgSist 52:11  Et oculos Sedechia eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius.
Jere VulgSist 52:12  In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps militiae, qui stabat coram rege Babylonis in Ierusalem.
Jere VulgSist 52:13  Et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Ierusalem, et omnem domum magnam igne combussit.
Jere VulgSist 52:14  Et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum, qui erat cum magistro militiae.
Jere VulgSist 52:15  De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine, transtulit Nabuzardan princeps militiae.
Jere VulgSist 52:16  De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae vinitores, et agricolas.
Jere VulgSist 52:17  Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases, et mare aeneum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et tulerunt omne aes eorum in Babylonem.
Jere VulgSist 52:18  Et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa aerea, quae in ministerio fuerant, tulerunt: et
Jere VulgSist 52:19  hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos: quotquot aurea, aurea: et quotquot argentea, argentea tulit magister militiae:
Jere VulgSist 52:20  et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim aereos, qui erant sub basibus, quas fecerat rex Salomon in domo Domini: non erat pondus aeris omnium horum vasorum.
Jere VulgSist 52:21  De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat.
Jere VulgSist 52:22  Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum: et retiacula, et malogranata super coronam in circuitu, omnia aerea. Similiter columnae secundae, et malogranata.
Jere VulgSist 52:23  Et fuerunt malogranata nonagintasex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.
Jere VulgSist 52:24  Et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum: et tres custodes vestibuli.
Jere VulgSist 52:25  Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores: et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis.
Jere VulgSist 52:26  Tulit autem eos Nabuzardan magister militiae, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha.
Jere VulgSist 52:27  Et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Iuda de terra sua.
Jere VulgSist 52:28  Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: In anno septimo tria millia et viginti tres Iudaeos:
Jere VulgSist 52:29  In anno octavodecimo Nabuchodonosor transtulit de Ierusalem animas octingentas triginta duas:
Jere VulgSist 52:30  In anno vigesimotertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiae animas Iudaeorum septingentas quadraginta quinque. omnes ergo animae, quattuor millia sexcentae.
Jere VulgSist 52:31  Et factum est in trigesimoseptimo anno transmigrationis Ioachin regis Iuda, duodecimo mense, vigesimaquinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iuda, et eduxit eum de domo carceris.
Jere VulgSist 52:32  Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum eius super thronos regum, qui erant post se in Babylone.
Jere VulgSist 52:33  Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae:
Jere VulgSist 52:34  et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae eius.