Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Job VulgSist 14:1  Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
Job VulgSist 14:2  Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
Job VulgSist 14:3  Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in iudicium?
Job VulgSist 14:4  Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?
Job VulgSist 14:5  Breves dies hominis sunt: numerus mensium eius apud te est: constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt.
Job VulgSist 14:6  Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies eius.
Job VulgSist 14:7  Lignum habet spem: si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant.
Job VulgSist 14:8  Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
Job VulgSist 14:9  Ad odorem aquae germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est:
Job VulgSist 14:10  Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi quaeso est?
Job VulgSist 14:11  Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat:
Job VulgSist 14:12  Sic homo cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
Job VulgSist 14:13  Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
Job VulgSist 14:14  Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
Job VulgSist 14:15  Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
Job VulgSist 14:16  Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.
Job VulgSist 14:17  Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
Job VulgSist 14:18  Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo.
Job VulgSist 14:19  Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes.
Job VulgSist 14:20  Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret: immutabis faciem eius, et emittes eum.
Job VulgSist 14:21  Sive nobiles fuerint filii eius, sive ignobiles, non intelliget.
Job VulgSist 14:22  Attamen caro eius dum vivet dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.