JOHN
Chapter 16
John | Vulgate | 16:2 | absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo | |
John | Vulgate | 16:4 | sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis | |
John | Vulgate | 16:5 | haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis | |
John | Vulgate | 16:7 | sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos | |
John | Vulgate | 16:13 | cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis | |
John | Vulgate | 16:15 | omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis | |
John | Vulgate | 16:16 | modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem | |
John | Vulgate | 16:17 | dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem | |
John | Vulgate | 16:19 | cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me | |
John | Vulgate | 16:20 | amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium | |
John | Vulgate | 16:21 | mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum | |
John | Vulgate | 16:22 | et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis | |
John | Vulgate | 16:23 | et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis | |
John | Vulgate | 16:24 | usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum | |
John | Vulgate | 16:25 | haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis | |
John | Vulgate | 16:30 | nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi | |
John | Vulgate | 16:32 | ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est | |