Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
John VulgCont 17:1  Hæc locutus est Iesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:
John VulgCont 17:2  Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
John VulgCont 17:3  Hæc est autem vita æterna: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum.
John VulgCont 17:4  Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam:
John VulgCont 17:5  et nunc clarifica me tu Pater apud temetipsum, claritate, quam habui prius, quam mundus esset, apud te.
John VulgCont 17:6  Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: Tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.
John VulgCont 17:7  Nunc cognoverunt quia omnia, quæ dedisti mihi, abs te sunt:
John VulgCont 17:8  quia verba, quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
John VulgCont 17:9  Ego pro eis rogo: Non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi: quia tui sunt:
John VulgCont 17:10  et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis:
John VulgCont 17:11  Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.
John VulgCont 17:12  Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
John VulgCont 17:13  Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
John VulgCont 17:14  Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
John VulgCont 17:15  Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
John VulgCont 17:16  De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
John VulgCont 17:17  Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
John VulgCont 17:18  Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum.
John VulgCont 17:19  Et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
John VulgCont 17:20  Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me:
John VulgCont 17:21  ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.
John VulgCont 17:22  Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
John VulgCont 17:23  Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
John VulgCont 17:24  Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
John VulgCont 17:25  Pater iuste, mundus te non cognovit. Ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
John VulgCont 17:26  Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.