Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
John VulgCont 13:1  Ante diem festum Paschæ, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
John VulgCont 13:2  Et cœna facta, cum diabolus iam misisset in cor ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotæ:
John VulgCont 13:3  sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
John VulgCont 13:4  surgit a cœna, et ponit vestimenta sua: et cum accepisset linteum, præcinxit se.
John VulgCont 13:5  Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.
John VulgCont 13:6  Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?
John VulgCont 13:7  Respondit Iesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea.
John VulgCont 13:8  Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Iesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.
John VulgCont 13:9  Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
John VulgCont 13:10  Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
John VulgCont 13:11  Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum: propterea dixit: Non estis mundi omnes.
John VulgCont 13:12  Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua: cum recubuisset iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?
John VulgCont 13:13  Vos vocatis me Magister, et Domine, et bene dicitis: sum etenim.
John VulgCont 13:14  Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus, et Magister: et vos debetis alter alterius lavare pedes.
John VulgCont 13:15  Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
John VulgCont 13:16  Amen, amen dico vobis: non est servus maior Domino suo: neque apostolus maior est eo, qui misit illum.
John VulgCont 13:18  Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim: sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
John VulgCont 13:19  Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis, quia ego sum.
John VulgCont 13:20  Amen, amen dico vobis: Qui accipit si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit.
John VulgCont 13:21  Cum hæc dixisset Iesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis: Quia unus ex vobis tradet me.
John VulgCont 13:22  Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.
John VulgCont 13:23  Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
John VulgCont 13:24  Innuit ergo huic Simon Petrus: et dixit ei: Quis est, de quo dicit?
John VulgCont 13:25  Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: Domine quis est?
John VulgCont 13:26  Respondit Iesus: Ille est, cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Iudæ Simonis Iscariotæ.
John VulgCont 13:27  Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Iesus: Quod facis, fac citius.
John VulgCont 13:28  Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
John VulgCont 13:29  Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quod dixisset ei Iesus: Eme ea, quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.
John VulgCont 13:30  Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
John VulgCont 13:31  Cum ergo exisset, dixit Iesus: Nunc clarificatus est Filius hominis: et Deus clarificatus est in eo.
John VulgCont 13:32  Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.
John VulgCont 13:33  Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me: et sicut dixi Iudæis: Quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.
John VulgCont 13:34  Mandatum novum do vobis: Ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
John VulgCont 13:35  In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
John VulgCont 13:36  Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Iesus: Quo ego vado, non potes me modo sequi: sequeris autem postea.
John VulgCont 13:37  Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam.
John VulgCont 13:38  Respondit ei Iesus: Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.