Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
John VulgCont 8:2  et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
John VulgCont 8:3  Adducunt autem scribæ, et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio,
John VulgCont 8:4  et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
John VulgCont 8:5  In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis?
John VulgCont 8:6  Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
John VulgCont 8:7  Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
John VulgCont 8:9  Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Iesus, et mulier in medio stans.
John VulgCont 8:10  Erigens autem se Iesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt, qui te accusabant? Nemo te condemnavit?
John VulgCont 8:11  Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Iesus: Nec ego te condemnabo: Vade, et iam amplius noli peccare.
John VulgCont 8:12  Iterum ergo locutus est eis Iesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.
John VulgCont 8:13  Dixerunt ergo ei Pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes: testimonium tuum non est verum.
John VulgCont 8:14  Respondit Iesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni, et quo vado: vos autem nescitis unde venio, aut quo vado.
John VulgCont 8:15  Vos secundum carnem iudicatis: ego non iudico quemquam:
John VulgCont 8:16  et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego, et qui misit me, Pater.
John VulgCont 8:17  Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
John VulgCont 8:18  Ego sum, qui testimonium perhibeo de me ipso: et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater.
John VulgCont 8:19  Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Iesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
John VulgCont 8:20  Hæc verba locutus est Iesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.
John VulgCont 8:21  Dixit ergo iterum eis Iesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.
John VulgCont 8:22  Dicebant ergo Iudæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire?
John VulgCont 8:23  Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
John VulgCont 8:24  Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
John VulgCont 8:25  Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Iesus: Principium, qui et loquor vobis.
John VulgCont 8:26  Multa habeo de vobis loqui, et iudicare. Sed qui me misit, verax est: et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
John VulgCont 8:27  Et non cognoverunt quia Patrem eius dicebat Deum.
John VulgCont 8:28  Dixit ergo eis Iesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor:
John VulgCont 8:29  et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.
John VulgCont 8:31  Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis:
John VulgCont 8:32  et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
John VulgCont 8:33  Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis?
John VulgCont 8:34  Respondit eis Iesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis, qui facit peccatum, servus est peccati.
John VulgCont 8:35  Servus autem non manet in domo in æternum: Filius autem manet in æternum.
John VulgCont 8:36  Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis.
John VulgCont 8:37  Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
John VulgCont 8:38  Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.
John VulgCont 8:39  Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Iesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.
John VulgCont 8:40  Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit.
John VulgCont 8:41  Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.
John VulgCont 8:42  Dixit ergo eis Iesus: Si Deus pater vester esset: diligeretis utique et me. Ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a me ipso veni, sed ille me misit.
John VulgCont 8:43  Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
John VulgCont 8:44  Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater eius.
John VulgCont 8:46  Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?
John VulgCont 8:47  Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
John VulgCont 8:48  Responderunt ergo Iudæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes?
John VulgCont 8:49  Respondit Iesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
John VulgCont 8:50  Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et iudicet.
John VulgCont 8:51  Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.
John VulgCont 8:52  Dixerunt ergo Iudæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et Prophetæ: et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.
John VulgCont 8:53  Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et Prophetæ mortui sunt. Quem te ipsum facis?
John VulgCont 8:54  Respondit Iesus: Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est.
John VulgCont 8:55  Et non cognovistis eum: ego autem novi eum: Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem eius servo.
John VulgCont 8:56  Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.
John VulgCont 8:57  Dixerunt ergo Iudæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
John VulgCont 8:58  Dixit eis Iesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
John VulgCont 8:59  Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum: Iesus autem abscondit se, et exivit de templo.