Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
John VulgCont 10:1  Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde: ille fur est, et latro.
John VulgCont 10:3  Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.
John VulgCont 10:4  Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius.
John VulgCont 10:5  Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.
John VulgCont 10:6  Hoc proverbium dixit eis Iesus. Illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
John VulgCont 10:7  Dixit ergo eis iterum Iesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
John VulgCont 10:8  Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
John VulgCont 10:9  Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
John VulgCont 10:10  Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
John VulgCont 10:11  Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
John VulgCont 10:12  Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves:
John VulgCont 10:13  mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
John VulgCont 10:14  Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
John VulgCont 10:15  Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
John VulgCont 10:16  Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor.
John VulgCont 10:17  Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
John VulgCont 10:18  Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam: et potestatem habeo iterum sumendi eam: Hoc mandatum accepi a Patre meo.
John VulgCont 10:19  Dissensio iterum facta est inter Iudæos propter sermones hos.
John VulgCont 10:20  Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis?
John VulgCont 10:21  Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire?
John VulgCont 10:22  Facta sunt autem Encænia in Ierosolymis: et hiems erat.
John VulgCont 10:23  Et ambulabat Iesus in templo, in porticu Salomonis.
John VulgCont 10:24  Circumdederunt ergo eum Iudæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam.
John VulgCont 10:25  Respondit eis Iesus: Loquor vobis, et non creditis. Opera, quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me:
John VulgCont 10:26  sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
John VulgCont 10:27  Oves meæ vocem meam audiunt: et ego cognosco eas, et sequuntur me:
John VulgCont 10:28  et ego vitam æternam do eis: et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
John VulgCont 10:29  Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.
John VulgCont 10:31  Sustulerunt ergo lapides Iudæi, ut lapidarent eum.
John VulgCont 10:32  Respondit eis Iesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis?
John VulgCont 10:33  Responderunt ei Iudæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia: et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
John VulgCont 10:34  Respondit eis Iesus: Nonne scriptum est in lege vestra: quia Ego dixi, dii estis?
John VulgCont 10:35  Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi scriptura:
John VulgCont 10:36  quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis: Quia blasphemas: quia dixi, Filius Dei sum?
John VulgCont 10:37  Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
John VulgCont 10:38  Si autem facio: et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
John VulgCont 10:39  Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.
John VulgCont 10:40  Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum: et mansit illic:
John VulgCont 10:41  et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Ioannes quidem signum fecit nullum.
John VulgCont 10:42  Omnia autem quæcumque dixit Ioannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.