Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next
Chapter 7
John VulgCont 7:1  Post hæc autem ambulabat Iesus in Galilæam, non enim volebat in Iudæam ambulare: quia quærebant eum Iudæi interficere.
John VulgCont 7:2  Erat autem in proximo dies festus Iudæorum, Scenopegia.
John VulgCont 7:3  Dixerunt autem ad eum fratres eius: Transi hinc, et vade in Iudæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.
John VulgCont 7:4  Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
John VulgCont 7:6  Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.
John VulgCont 7:7  Non potest mundus odisse vos: me autem odit: quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera eius mala sunt.
John VulgCont 7:8  Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.
John VulgCont 7:10  Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
John VulgCont 7:11  Iudæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?
John VulgCont 7:12  Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
John VulgCont 7:13  Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudæorum.
John VulgCont 7:14  Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum, et docebat.
John VulgCont 7:15  Et mirabantur Iudæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
John VulgCont 7:16  Respondit eis Iesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed eius, qui misit me.
John VulgCont 7:17  Si quis voluerit voluntatem eius facere: cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a me ipso loquar.
John VulgCont 7:18  Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit. Qui autem quærit gloriam eius, qui misit eum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.
John VulgCont 7:19  Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?
John VulgCont 7:20  Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere?
John VulgCont 7:21  Respondit Iesus, et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:
John VulgCont 7:22  Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem: (non quia ex Moyse est, sed ex patribus) et in Sabbato circumciditis hominem.
John VulgCont 7:23  Si circumcisionem accipit homo in Sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in Sabbato?
John VulgCont 7:24  Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate.
John VulgCont 7:25  Dicebant ergo quidam ex Ierosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere?
John VulgCont 7:26  Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
John VulgCont 7:27  Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
John VulgCont 7:28  Clamabat ergo Iesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a me ipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos nescitis.
John VulgCont 7:29  Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.
John VulgCont 7:30  Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.
John VulgCont 7:31  De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?
John VulgCont 7:32  Audierunt Pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes, et Pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
John VulgCont 7:33  Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum, qui me misit.
John VulgCont 7:34  Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.
John VulgCont 7:35  Dixerunt ergo Iudæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? Numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus Gentes?
John VulgCont 7:36  Quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?
John VulgCont 7:37  In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus, et clamabat, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.
John VulgCont 7:38  Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquæ vivæ.
John VulgCont 7:39  Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus.
John VulgCont 7:40  Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius, dicebant: Hic est vere Propheta.
John VulgCont 7:41  Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus?
John VulgCont 7:42  Nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?
John VulgCont 7:44  Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.
John VulgCont 7:45  Venerunt ergo ministri ad Pontifices, et Pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?
John VulgCont 7:46  Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
John VulgCont 7:47  Responderunt ergo eis Pharisæi: Numquid et vos seducti estis?
John VulgCont 7:48  Numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisæis?
John VulgCont 7:49  Sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
John VulgCont 7:50  Dixit Nicodemus ad eos, ille, qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:
John VulgCont 7:51  Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?
John VulgCont 7:52  Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.