Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
John VulgCont 9:1  Et præteriens Iesus vidit hominem cæcum a nativitate:
John VulgCont 9:2  et interrogaverunt eum discipuli eius: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes eius, ut cæcus nasceretur?
John VulgCont 9:3  Respondit Iesus: Neque hic peccavit, neque parentes eius: sed ut manifestentur opera Dei in illo.
John VulgCont 9:4  Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari.
John VulgCont 9:6  Hæc cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos eius,
John VulgCont 9:7  et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus.) Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
John VulgCont 9:8  Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
John VulgCont 9:9  Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum.
John VulgCont 9:10  Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?
John VulgCont 9:11  Respondit: Ille homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video.
John VulgCont 9:14  Erat autem Sabbatum quando lutum fecit Iesus, et aperuit oculos eius.
John VulgCont 9:15  Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
John VulgCont 9:16  Dicebant ergo ex Pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.
John VulgCont 9:17  Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo, qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia Propheta est.
John VulgCont 9:18  Non crediderunt ergo Iudæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat:
John VulgCont 9:19  et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? Quomodo ergo nunc videt?
John VulgCont 9:20  Responderunt eis parentes eius, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est:
John VulgCont 9:21  quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis eius aperuit oculos, nos nescimus: ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur.
John VulgCont 9:22  Hæc dixerunt parentes eius, quoniam timebant Iudæos: iam enim conspiraverunt Iudæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
John VulgCont 9:23  Propterea parentes eius dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate.
John VulgCont 9:24  Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est.
John VulgCont 9:25  Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio: unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
John VulgCont 9:26  Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? Quomodo aperuit tibi oculos?
John VulgCont 9:27  Respondit eis: Dixi vobis iam, et audistis: quod iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?
John VulgCont 9:28  Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.
John VulgCont 9:29  Nos scimus quia Moysi locutus est Deus: hunc autem nescimus unde sit.
John VulgCont 9:30  Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:
John VulgCont 9:31  scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
John VulgCont 9:32  A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.
John VulgCont 9:33  Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
John VulgCont 9:34  Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras.
John VulgCont 9:35  Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
John VulgCont 9:36  Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?
John VulgCont 9:37  Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
John VulgCont 9:38  At ille ait: Credo Domine. Et procidens adoravit eum.
John VulgCont 9:39  Et dixit Iesus: In iudicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.
John VulgCont 9:40  Et audierunt quidam ex Pharisæis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?
John VulgCont 9:41  Dixit eis Iesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: Quia videmus. Peccatum vestrum manet.