JOHN
Chapter 11
John | VulgCont | 11:1 | Erat autem quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ, et Marthæ sororis eius. | |
John | VulgCont | 11:2 | (Maria autem erat, quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis: cuius frater Lazarus infirmabatur.) | |
John | VulgCont | 11:4 | Audiens autem Iesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. | |
John | VulgCont | 11:6 | Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. | |
John | VulgCont | 11:8 | Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Iudæi lapidare, et iterum vadis illuc? | |
John | VulgCont | 11:9 | Respondit Iesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt: | |
John | VulgCont | 11:11 | Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. | |
John | VulgCont | 11:13 | Dixerat autem Iesus de morte eius: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. | |
John | VulgCont | 11:16 | Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo. | |
John | VulgCont | 11:19 | Multi autem ex Iudæis venerant ad Martham, et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. | |
John | VulgCont | 11:20 | Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. | |
John | VulgCont | 11:21 | Dixit ergo Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: | |
John | VulgCont | 11:25 | Dixit ei Iesus: Ego sum resurrectio, et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: | |
John | VulgCont | 11:27 | Ait illi: Utique Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. | |
John | VulgCont | 11:28 | Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. | |
John | VulgCont | 11:30 | nondum enim venerat Iesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. | |
John | VulgCont | 11:31 | Iudæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. | |
John | VulgCont | 11:32 | Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum, cecidit ad pedes eius, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. | |
John | VulgCont | 11:33 | Iesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Iudæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, | |
John | VulgCont | 11:37 | Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur? | |
John | VulgCont | 11:38 | Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca: et lapis superpositus erat ei. | |
John | VulgCont | 11:39 | Ait Iesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha soror eius, qui mortuus fuerat: Domine, iam fœtet, quatriduanus est enim. | |
John | VulgCont | 11:41 | Tulerunt ergo lapidem: Iesus autem elevatis sursum oculis, dixit: Pater gratias ago tibi quoniam audisti me. | |
John | VulgCont | 11:42 | Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. | |
John | VulgCont | 11:44 | Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Iesus: Solvite eum, et sinite abire. | |
John | VulgCont | 11:45 | Multi ergo ex Iudæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Iesus, crediderunt in eum. | |
John | VulgCont | 11:47 | Collegerunt ergo Pontifices et Pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit? | |
John | VulgCont | 11:48 | Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum: et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. | |
John | VulgCont | 11:49 | Unus autem ex ipsis Caiphas nomine, cum esset Pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, | |
John | VulgCont | 11:50 | nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. | |
John | VulgCont | 11:51 | Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset Pontifex anni illius, prophetavit, quod Iesus moriturus erat pro gente, | |
John | VulgCont | 11:52 | et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. | |
John | VulgCont | 11:54 | Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudæos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem, quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. | |
John | VulgCont | 11:55 | Proximum autem erat Pascha Iudæorum: et ascenderunt multi Ierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent se ipsos. | |
John | VulgCont | 11:56 | Quærebant ergo Iesum: et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? | |