Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
John VulgCont 5:1  Post hæc erat dies festus Iudæorum, et ascendit Iesus Ierosolymam.
John VulgCont 5:2  Est autem Ierosolymis Probatica piscina, quæ cognominatur Hebraice Bethesda, quinque porticus habens.
John VulgCont 5:3  In his iacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum expectantium aquæ motum.
John VulgCont 5:4  Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam: et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
John VulgCont 5:5  Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
John VulgCont 5:6  Hunc autem cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia iam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri?
John VulgCont 5:7  Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit.
John VulgCont 5:8  Dicit ei Iesus: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula:
John VulgCont 5:9  Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem Sabbatum in die illo.
John VulgCont 5:10  Dicebant ergo Iudæi illi, qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
John VulgCont 5:11  Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula.
John VulgCont 5:12  Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo, qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum, et ambula?
John VulgCont 5:13  Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Iesus enim declinavit a turba constituta in loco.
John VulgCont 5:14  Postea invenit eum Iesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es: iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
John VulgCont 5:15  Abiit ille homo, et nunciavit Iudæis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum.
John VulgCont 5:16  Propterea persequebantur Iudæi Iesum, quia hæc faciebat in sabbato.
John VulgCont 5:17  Iesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
John VulgCont 5:18  Propterea ergo magis quærebant eum Iudæi interficere: quia non solum solvebat Sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo.
John VulgCont 5:19  Respondit itaque Iesus, et dixit eis: Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
John VulgCont 5:20  Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei, quæ ipse facit: et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
John VulgCont 5:21  Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat: sic et Filius, quos vult, vivificat.
John VulgCont 5:22  Neque enim Pater iudicat quemquam: sed omne iudicium dedit Filio,
John VulgCont 5:23  ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem: qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
John VulgCont 5:24  Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, habet vitam æternam, et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
John VulgCont 5:25  Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.
John VulgCont 5:26  Sicut enim Pater habet vitam in semetipso: sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:
John VulgCont 5:27  et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.
John VulgCont 5:28  Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei:
John VulgCont 5:29  et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ: qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.
John VulgCont 5:30  Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, iudico: et iudicium meum iustum est: quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
John VulgCont 5:31  Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
John VulgCont 5:32  Alius est, qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
John VulgCont 5:33  Vos misistis ad Ioannem: et testimonium perhibuit veritati.
John VulgCont 5:34  Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis.
John VulgCont 5:35  Ille erat lucerna ardens, et lucens. Vos autem voluistis ad horam exultare in luce eius.
John VulgCont 5:36  Ego autem habeo testimonium maius Ioanne. Opera enim, quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:
John VulgCont 5:37  et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem eius umquam audistis, neque speciem eius vidistis.
John VulgCont 5:38  Et verbum eius non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis.
John VulgCont 5:39  Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt, quæ testimonium perhibent de me:
John VulgCont 5:42  Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
John VulgCont 5:43  Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
John VulgCont 5:44  Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis: et gloriam, quæ a solo Deo est, non quæritis?
John VulgCont 5:45  Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem. Est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
John VulgCont 5:46  Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.
John VulgCont 5:47  Si autem illius litteris non creditis: quomodo verbis meis credetis?