JOHN
Chapter 2
John | VulgCont | 2:6 | Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Iudæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. | |
John | VulgCont | 2:9 | Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinius, | |
John | VulgCont | 2:10 | et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. | |
John | VulgCont | 2:11 | Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilææ: et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. | |
John | VulgCont | 2:12 | Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius: et ibi manserunt non multis diebus. | |
John | VulgCont | 2:14 | et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. | |
John | VulgCont | 2:15 | Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit. | |
John | VulgCont | 2:16 | Et his, qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis. | |
John | VulgCont | 2:17 | Recordati sunt vero discipuli eius quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me. | |
John | VulgCont | 2:18 | Responderunt ergo Iudæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia hæc facis? | |
John | VulgCont | 2:19 | Respondit Iesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. | |
John | VulgCont | 2:20 | Dixerunt ergo Iudæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? | |
John | VulgCont | 2:22 | Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturæ, et sermoni, quem dixit Iesus. | |
John | VulgCont | 2:23 | Cum autem esset Ierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quæ faciebat. | |