JUDGES
Chapter 1
Judg | VulgClem | 1:1 | Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes : Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli ? | |
Judg | VulgClem | 1:3 | Et ait Judas Simeoni fratri suo : Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananæum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon. | |
Judg | VulgClem | 1:4 | Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananæum ac Pherezæum in manus eorum : et percusserunt in Bezec decem millia virorum. | |
Judg | VulgClem | 1:5 | Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananæum et Pherezæum. | |
Judg | VulgClem | 1:6 | Fugit autem Adonibezec : quem persecuti comprehenderunt, cæsis summitatibus manuum ejus ac pedum. | |
Judg | VulgClem | 1:7 | Dixitque Adonibezec : Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias : sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est. | |
Judg | VulgClem | 1:8 | Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem. | |
Judg | VulgClem | 1:9 | Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananæum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus. | |
Judg | VulgClem | 1:10 | Pergensque Judas contra Chananæum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai : | |
Judg | VulgClem | 1:11 | atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. | |
Judg | VulgClem | 1:12 | Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. | |
Judg | VulgClem | 1:13 | Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem. | |
Judg | VulgClem | 1:14 | Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb : Quid habes ? | |
Judg | VulgClem | 1:15 | At illa respondit : Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi : da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius. | |
Judg | VulgClem | 1:16 | Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo. | |
Judg | VulgClem | 1:17 | Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananæum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema. | |
Judg | VulgClem | 1:18 | Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis. | |
Judg | VulgClem | 1:19 | Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit : nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. | |
Judg | VulgClem | 1:20 | Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac. | |
Judg | VulgClem | 1:21 | Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin : habitavitque Jebusæus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in præsentem diem. | |
Judg | VulgClem | 1:24 | viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum : Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam. | |
Judg | VulgClem | 1:25 | Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii : hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt. | |
Judg | VulgClem | 1:26 | Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et ædificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam : quæ ita appellatur usque in præsentem diem. | |
Judg | VulgClem | 1:27 | Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, cœpitque Chananæus habitare cum eis. | |
Judg | VulgClem | 1:29 | Ephraim etiam non interfecit Chananæum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo. | |
Judg | VulgClem | 1:30 | Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol : sed habitavit Chananæus in medio ejus, factusque est ei tributarius. | |
Judg | VulgClem | 1:31 | Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob : | |
Judg | VulgClem | 1:33 | Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath : et habitavit inter Chananæum habitatorem terræ, fueruntque ei Bethsamitæ et Bethanitæ tributarii. | |
Judg | VulgClem | 1:34 | Arctavitque Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent : | |
Judg | VulgClem | 1:35 | habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius. | |