Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDGES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next
Chapter 1
Judg Vulgate 1:1  post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli
Judg Vulgate 1:2  dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus eius
Judg Vulgate 1:3  et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon
Judg Vulgate 1:4  ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum
Judg Vulgate 1:5  inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et Ferezeum
Judg Vulgate 1:6  fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis summitatibus manuum eius ac pedum
Judg Vulgate 1:7  dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est
Judg Vulgate 1:8  obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem
Judg Vulgate 1:9  et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus
Judg Vulgate 1:10  pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et Tholmai
Judg Vulgate 1:11  atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum
Judg Vulgate 1:12  dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem
Judg Vulgate 1:13  cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugem
Judg Vulgate 1:14  quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes
Judg Vulgate 1:15  at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius
Judg Vulgate 1:16  filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo
Judg Vulgate 1:17  abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema
Judg Vulgate 1:18  cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis
Judg Vulgate 1:19  fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant
Judg Vulgate 1:20  dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach
Judg Vulgate 1:21  Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in praesentem diem
Judg Vulgate 1:22  domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis
Judg Vulgate 1:23  nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabatur
Judg Vulgate 1:24  viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam
Judg Vulgate 1:25  qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt
Judg Vulgate 1:26  qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in praesentem diem
Judg Vulgate 1:27  Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis coepitque Chananeus habitare cum eis
Judg Vulgate 1:28  postquam autem confortatus est Israhel fecit eos tributarios et delere noluit
Judg Vulgate 1:29  Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo
Judg Vulgate 1:30  Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius
Judg Vulgate 1:31  Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob
Judg Vulgate 1:32  habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae nec interfecit eum
Judg Vulgate 1:33  Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei Bethsemitae et Bethanitae tributarii
Judg Vulgate 1:34  artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent
Judg Vulgate 1:35  habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributarius
Judg Vulgate 1:36  fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et superiora loca