LUKE
Chapter 15
Luke | VulgSist | 15:2 | Et murmurabant Pharisaei, et Scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. | |
Luke | VulgSist | 15:4 | Quis ex vobis homo, qui habet centum oves: et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonagintanovem in deserto, et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat eam? | |
Luke | VulgSist | 15:6 | et veniens domum convocat amicos, et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi quia inveni ovem meam, quae perierat. | |
Luke | VulgSist | 15:7 | Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonagintanovem iustis, qui non indigent poenitentia. | |
Luke | VulgSist | 15:8 | Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et evertit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat eam? | |
Luke | VulgSist | 15:9 | Et cum invenerit, convocat amicas, et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram? | |
Luke | VulgSist | 15:10 | Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. | |
Luke | VulgSist | 15:12 | et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Et divisit illis substantiam. | |
Luke | VulgSist | 15:13 | Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. | |
Luke | VulgSist | 15:14 | Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. | |
Luke | VulgSist | 15:15 | Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius. Et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. | |
Luke | VulgSist | 15:16 | Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. | |
Luke | VulgSist | 15:17 | In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! | |
Luke | VulgSist | 15:18 | Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in caelum, et coram te: | |
Luke | VulgSist | 15:20 | Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum eius, et osculatus est eum. | |
Luke | VulgSist | 15:21 | Dixitque ei filius: Pater, peccavi in caelum, et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus. | |
Luke | VulgSist | 15:22 | Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum eius, et calceamenta in pedes eius: | |
Luke | VulgSist | 15:24 | quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et coeperunt epulari. | |
Luke | VulgSist | 15:25 | Erat autem filius eius senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam, et chorum: | |
Luke | VulgSist | 15:27 | Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. | |
Luke | VulgSist | 15:28 | Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum. | |
Luke | VulgSist | 15:29 | At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi: et numquam dedisti mihi hoedum ut cum amicis meis epularer: | |
Luke | VulgSist | 15:30 | sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. | |