LUKE
Chapter 10
Luke | VulgSist | 10:1 | Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos. et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem, et locum, quo erat ipse venturus. | |
Luke | VulgSist | 10:2 | Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. | |
Luke | VulgSist | 10:4 | Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. | |
Luke | VulgSist | 10:6 | et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. | |
Luke | VulgSist | 10:7 | In eadem autem domo manete edentes, et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. | |
Luke | VulgSist | 10:8 | Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis: | |
Luke | VulgSist | 10:9 | et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. | |
Luke | VulgSist | 10:10 | In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas eius, dicite: | |
Luke | VulgSist | 10:11 | Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. | |
Luke | VulgSist | 10:13 | Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida: quia si in Tyro, et Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere sedentes poeniterent. | |
Luke | VulgSist | 10:16 | Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. | |
Luke | VulgSist | 10:17 | Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo. | |
Luke | VulgSist | 10:19 | Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. | |
Luke | VulgSist | 10:20 | Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis. | |
Luke | VulgSist | 10:21 | In ipsa hora exultavit in Spiritu sancto, et dixit: Confiteor tibi pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. | |
Luke | VulgSist | 10:22 | Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. | |
Luke | VulgSist | 10:23 | Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi, qui vident quae vos videtis. | |
Luke | VulgSist | 10:24 | Dico enim vobis, quod multi prophetae, et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. | |
Luke | VulgSist | 10:25 | Et ecce quidam Legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? | |
Luke | VulgSist | 10:27 | Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. | |
Luke | VulgSist | 10:29 | Ille autem volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus? | |
Luke | VulgSist | 10:30 | Suspiciens autem Iesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto. | |
Luke | VulgSist | 10:31 | Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit. | |
Luke | VulgSist | 10:33 | Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. | |
Luke | VulgSist | 10:34 | Et appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum, et vinum: et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit. | |
Luke | VulgSist | 10:35 | Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. | |
Luke | VulgSist | 10:37 | At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Iesus: Vade, et tu fac similiter. | |
Luke | VulgSist | 10:38 | Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quaedam Martha nomine, excepit illum in domum suam, | |
Luke | VulgSist | 10:39 | et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. | |
Luke | VulgSist | 10:40 | Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi, ut me adiuvet. | |
Luke | VulgSist | 10:41 | Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, solicita es, et turbaris erga plurima. | |