LUKE
Chapter 24
| Luke | VulgSist | 24:1 | Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant, aromata: | |
| Luke | VulgSist | 24:4 | Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. | |
| Luke | VulgSist | 24:5 | Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis? | |
| Luke | VulgSist | 24:6 | non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, | |
| Luke | VulgSist | 24:7 | dicens: Quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. | |
| Luke | VulgSist | 24:9 | Et regressae a monumento nunciaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus. | |
| Luke | VulgSist | 24:10 | Erat autem Maria Magdalene, et Ioanna, et Maria Iacobi, et ceterae, quae cum eis erant, quae dicebant ad Apostolos haec. | |
| Luke | VulgSist | 24:11 | Et visa sunt ante illos, sicut deliramentum verba ista: et non crediderunt illis. | |
| Luke | VulgSist | 24:12 | Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat. | |
| Luke | VulgSist | 24:13 | Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine Emmaus. | |
| Luke | VulgSist | 24:15 | Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent: et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis: | |
| Luke | VulgSist | 24:17 | Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? | |
| Luke | VulgSist | 24:18 | Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? | |
| Luke | VulgSist | 24:19 | Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere, et sermone coram Deo, et omni populo: | |
| Luke | VulgSist | 24:20 | Et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes, et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. | |
| Luke | VulgSist | 24:21 | nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel: et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt. | |
| Luke | VulgSist | 24:22 | Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, | |
| Luke | VulgSist | 24:23 | et, non invento corpore eius, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. | |
| Luke | VulgSist | 24:24 | Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. | |
| Luke | VulgSist | 24:25 | Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae! | |
| Luke | VulgSist | 24:27 | Et incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis, quae de ipso erant. | |
| Luke | VulgSist | 24:29 | Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis. | |
| Luke | VulgSist | 24:30 | Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. | |
| Luke | VulgSist | 24:31 | Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. | |
| Luke | VulgSist | 24:32 | Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? | |
| Luke | VulgSist | 24:33 | Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos, qui cum illis erant, | |
| Luke | VulgSist | 24:35 | Et ipsi narrabant quae gesta erant in via: et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. | |
| Luke | VulgSist | 24:36 | Dum autem haec loquuntur, stetit Iesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. | |
| Luke | VulgSist | 24:39 | Videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum: palpate, et videte: quia spiritus carnem, et ossa non habet, sicut me videtis habere. | |
| Luke | VulgSist | 24:41 | Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid, quod manducetur? | |
| Luke | VulgSist | 24:44 | Et dixit ad eos: Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. | |
| Luke | VulgSist | 24:46 | et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: | |
| Luke | VulgSist | 24:47 | et praedicari in nomine eius poenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierosolyma. | |
| Luke | VulgSist | 24:49 | Et ego mittam promissum Patris mei in vos. vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. | |