Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Luke Vulgate 16:1  dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius
Luke Vulgate 16:2  et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare
Luke Vulgate 16:3  ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco
Luke Vulgate 16:4  scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas
Luke Vulgate 16:5  convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo
Luke Vulgate 16:6  at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta
Luke Vulgate 16:7  deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta
Luke Vulgate 16:8  et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt
Luke Vulgate 16:9  et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula
Luke Vulgate 16:10  qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est
Luke Vulgate 16:11  si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis
Luke Vulgate 16:12  et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis
Luke Vulgate 16:13  nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
Luke Vulgate 16:14  audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum
Luke Vulgate 16:15  et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum
Luke Vulgate 16:16  lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit
Luke Vulgate 16:17  facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere
Luke Vulgate 16:18  omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur
Luke Vulgate 16:19  homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide
Luke Vulgate 16:20  et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
Luke Vulgate 16:21  cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius
Luke Vulgate 16:22  factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno
Luke Vulgate 16:23  elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
Luke Vulgate 16:24  et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma
Luke Vulgate 16:25  et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris
Luke Vulgate 16:26  et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare
Luke Vulgate 16:27  et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei
Luke Vulgate 16:28  habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum
Luke Vulgate 16:29  et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos
Luke Vulgate 16:30  at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent
Luke Vulgate 16:31  ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent