Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
Luke Vulgate 15:1  erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum
Luke Vulgate 15:2  et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis
Luke Vulgate 15:4  quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
Luke Vulgate 15:5  et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
Luke Vulgate 15:6  et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
Luke Vulgate 15:7  dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia
Luke Vulgate 15:8  aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat
Luke Vulgate 15:9  et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
Luke Vulgate 15:10  ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
Luke Vulgate 15:12  et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam
Luke Vulgate 15:13  et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
Luke Vulgate 15:14  et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
Luke Vulgate 15:15  et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
Luke Vulgate 15:16  et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat
Luke Vulgate 15:17  in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo
Luke Vulgate 15:18  surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te
Luke Vulgate 15:19  et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis
Luke Vulgate 15:20  et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
Luke Vulgate 15:21  dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus
Luke Vulgate 15:22  dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes
Luke Vulgate 15:23  et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur
Luke Vulgate 15:24  quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
Luke Vulgate 15:25  erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
Luke Vulgate 15:26  et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
Luke Vulgate 15:27  isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit
Luke Vulgate 15:28  indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum
Luke Vulgate 15:29  at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
Luke Vulgate 15:30  sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
Luke Vulgate 15:31  at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt
Luke Vulgate 15:32  epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est