LUKE
Chapter 4
Luke | Vulgate | 4:1 | Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum | |
Luke | Vulgate | 4:2 | diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit | |
Luke | Vulgate | 4:4 | et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei | |
Luke | Vulgate | 4:5 | et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis | |
Luke | Vulgate | 4:6 | et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa | |
Luke | Vulgate | 4:8 | et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies | |
Luke | Vulgate | 4:9 | et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum | |
Luke | Vulgate | 4:14 | et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo | |
Luke | Vulgate | 4:16 | et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere | |
Luke | Vulgate | 4:17 | et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat | |
Luke | Vulgate | 4:19 | praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis | |
Luke | Vulgate | 4:20 | et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum | |
Luke | Vulgate | 4:21 | coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris | |
Luke | Vulgate | 4:22 | et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph | |
Luke | Vulgate | 4:23 | et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua | |
Luke | Vulgate | 4:25 | in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra | |
Luke | Vulgate | 4:26 | et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam | |
Luke | Vulgate | 4:27 | et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus | |
Luke | Vulgate | 4:29 | et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum | |
Luke | Vulgate | 4:34 | dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei | |
Luke | Vulgate | 4:35 | et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit | |
Luke | Vulgate | 4:36 | et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt | |
Luke | Vulgate | 4:38 | surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea | |
Luke | Vulgate | 4:39 | et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis | |
Luke | Vulgate | 4:40 | cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos | |
Luke | Vulgate | 4:41 | exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum | |
Luke | Vulgate | 4:42 | facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis | |
Luke | Vulgate | 4:43 | quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum | |