LUKE
Chapter 3
Luke | Vulgate | 3:1 | anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha | |
Luke | Vulgate | 3:2 | sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto | |
Luke | Vulgate | 3:3 | et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum | |
Luke | Vulgate | 3:4 | sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius | |
Luke | Vulgate | 3:5 | omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas | |
Luke | Vulgate | 3:7 | dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira | |
Luke | Vulgate | 3:8 | facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae | |
Luke | Vulgate | 3:9 | iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur | |
Luke | Vulgate | 3:11 | respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat | |
Luke | Vulgate | 3:12 | venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus | |
Luke | Vulgate | 3:14 | interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris | |
Luke | Vulgate | 3:15 | existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus | |
Luke | Vulgate | 3:16 | respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni | |
Luke | Vulgate | 3:17 | cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili | |
Luke | Vulgate | 3:19 | Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes | |
Luke | Vulgate | 3:21 | factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum | |
Luke | Vulgate | 3:22 | et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi | |
Luke | Vulgate | 3:23 | et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli | |
Luke | Vulgate | 3:27 | qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri | |
Luke | Vulgate | 3:37 | qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan | |