Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 22
Luke Vulgate 22:1  adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha
Luke Vulgate 22:2  et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem
Luke Vulgate 22:3  intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim
Luke Vulgate 22:4  et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis
Luke Vulgate 22:6  et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis
Luke Vulgate 22:7  venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha
Luke Vulgate 22:8  et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus
Luke Vulgate 22:10  et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat
Luke Vulgate 22:11  et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem
Luke Vulgate 22:12  et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate
Luke Vulgate 22:13  euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha
Luke Vulgate 22:14  et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo
Luke Vulgate 22:15  et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
Luke Vulgate 22:16  dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei
Luke Vulgate 22:17  et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos
Luke Vulgate 22:18  dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat
Luke Vulgate 22:19  et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem
Luke Vulgate 22:20  similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur
Luke Vulgate 22:21  verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa
Luke Vulgate 22:22  et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur
Luke Vulgate 22:23  et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset
Luke Vulgate 22:24  facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior
Luke Vulgate 22:25  dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur
Luke Vulgate 22:26  vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator
Luke Vulgate 22:27  nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
Luke Vulgate 22:28  vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis
Luke Vulgate 22:29  et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
Luke Vulgate 22:30  ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel
Luke Vulgate 22:31  ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum
Luke Vulgate 22:32  ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos
Luke Vulgate 22:33  qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire
Luke Vulgate 22:34  et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me
Luke Vulgate 22:35  et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil
Luke Vulgate 22:36  dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium
Luke Vulgate 22:37  dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent
Luke Vulgate 22:38  at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est
Luke Vulgate 22:39  et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli
Luke Vulgate 22:40  et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem
Luke Vulgate 22:41  et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat
Luke Vulgate 22:42  dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat
Luke Vulgate 22:43  apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat
Luke Vulgate 22:44  et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram
Luke Vulgate 22:45  et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia
Luke Vulgate 22:46  et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem
Luke Vulgate 22:47  adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum
Luke Vulgate 22:48  Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis
Luke Vulgate 22:49  videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio
Luke Vulgate 22:50  et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram
Luke Vulgate 22:51  respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum
Luke Vulgate 22:52  dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus
Luke Vulgate 22:53  cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum
Luke Vulgate 22:54  conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe
Luke Vulgate 22:55  accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum
Luke Vulgate 22:56  quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat
Luke Vulgate 22:58  et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum
Luke Vulgate 22:59  et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est
Luke Vulgate 22:60  et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus
Luke Vulgate 22:61  et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis
Luke Vulgate 22:63  et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes
Luke Vulgate 22:64  et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit
Luke Vulgate 22:66  et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis
Luke Vulgate 22:68  si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis
Luke Vulgate 22:69  ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei
Luke Vulgate 22:70  dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum
Luke Vulgate 22:71  at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius