LUKE
Chapter 11
Luke | Vulgate | 11:1 | et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos | |
Luke | Vulgate | 11:2 | et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum | |
Luke | Vulgate | 11:4 | et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem | |
Luke | Vulgate | 11:5 | et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes | |
Luke | Vulgate | 11:7 | et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi | |
Luke | Vulgate | 11:8 | dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios | |
Luke | Vulgate | 11:9 | et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis | |
Luke | Vulgate | 11:11 | quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi | |
Luke | Vulgate | 11:13 | si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se | |
Luke | Vulgate | 11:14 | et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae | |
Luke | Vulgate | 11:17 | ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet | |
Luke | Vulgate | 11:18 | si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia | |
Luke | Vulgate | 11:19 | si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt | |
Luke | Vulgate | 11:22 | si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit | |
Luke | Vulgate | 11:24 | cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi | |
Luke | Vulgate | 11:26 | et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus | |
Luke | Vulgate | 11:27 | factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti | |
Luke | Vulgate | 11:29 | turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae | |
Luke | Vulgate | 11:30 | nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti | |
Luke | Vulgate | 11:31 | regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic | |
Luke | Vulgate | 11:32 | viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic | |
Luke | Vulgate | 11:33 | nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant | |
Luke | Vulgate | 11:34 | lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit | |
Luke | Vulgate | 11:36 | si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te | |
Luke | Vulgate | 11:37 | et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit | |
Luke | Vulgate | 11:38 | Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium | |
Luke | Vulgate | 11:39 | et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate | |
Luke | Vulgate | 11:42 | sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere | |
Luke | Vulgate | 11:43 | vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro | |
Luke | Vulgate | 11:44 | vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt | |
Luke | Vulgate | 11:45 | respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis | |
Luke | Vulgate | 11:46 | at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas | |
Luke | Vulgate | 11:47 | vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos | |
Luke | Vulgate | 11:48 | profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra | |
Luke | Vulgate | 11:49 | propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur | |
Luke | Vulgate | 11:50 | ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista | |
Luke | Vulgate | 11:51 | a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione | |
Luke | Vulgate | 11:52 | vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis | |
Luke | Vulgate | 11:53 | cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis | |