Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Luke Vulgate 2:1  factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
Luke Vulgate 2:2  haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
Luke Vulgate 2:3  et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
Luke Vulgate 2:4  ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
Luke Vulgate 2:5  ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
Luke Vulgate 2:6  factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
Luke Vulgate 2:7  et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
Luke Vulgate 2:8  et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
Luke Vulgate 2:9  et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
Luke Vulgate 2:10  et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
Luke Vulgate 2:11  quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
Luke Vulgate 2:12  et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
Luke Vulgate 2:13  et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
Luke Vulgate 2:14  gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
Luke Vulgate 2:15  et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
Luke Vulgate 2:16  et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
Luke Vulgate 2:17  videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
Luke Vulgate 2:18  et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
Luke Vulgate 2:19  Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
Luke Vulgate 2:20  et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
Luke Vulgate 2:21  et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
Luke Vulgate 2:22  et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
Luke Vulgate 2:23  sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
Luke Vulgate 2:24  et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
Luke Vulgate 2:25  et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
Luke Vulgate 2:26  et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
Luke Vulgate 2:27  et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
Luke Vulgate 2:28  et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
Luke Vulgate 2:29  nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
Luke Vulgate 2:32  lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
Luke Vulgate 2:33  et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
Luke Vulgate 2:34  et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
Luke Vulgate 2:35  et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
Luke Vulgate 2:36  et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
Luke Vulgate 2:37  et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
Luke Vulgate 2:38  et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
Luke Vulgate 2:39  et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
Luke Vulgate 2:40  puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
Luke Vulgate 2:41  et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
Luke Vulgate 2:42  et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
Luke Vulgate 2:43  consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
Luke Vulgate 2:44  existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
Luke Vulgate 2:45  et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
Luke Vulgate 2:46  et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
Luke Vulgate 2:47  stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
Luke Vulgate 2:48  et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
Luke Vulgate 2:49  et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
Luke Vulgate 2:50  et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
Luke Vulgate 2:51  et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
Luke Vulgate 2:52  et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines