MARK
Chapter 11
Mark | VulgSist | 11:1 | Et cum appropinquarent Ierosolymae, et Bethaniae ad montem olivarum, mittit duos ex discipulis suis, | |
Mark | VulgSist | 11:2 | et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. | |
Mark | VulgSist | 11:3 | Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc. | |
Mark | VulgSist | 11:4 | Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio: et solvunt eum. | |
Mark | VulgSist | 11:7 | Et duxerunt pullum ad Iesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. | |
Mark | VulgSist | 11:8 | Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via. | |
Mark | VulgSist | 11:9 | Et qui praeibant, et qui sequebantur clamabant, dicentes: Hosanna: Benedictus, qui venit in nomine Domini: | |
Mark | VulgSist | 11:11 | Et introivit Ierosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. | |
Mark | VulgSist | 11:13 | Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea. et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. | |
Mark | VulgSist | 11:14 | Et respondens dixit ei: Iam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli eius. | |
Mark | VulgSist | 11:15 | Et veniunt iterum in Ierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eiicere vendentes, et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit. | |
Mark | VulgSist | 11:17 | et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? Vos autem fecistis eam speluncam latronum. | |
Mark | VulgSist | 11:18 | Quo audito principes sacerdotum, et Scribae quaerebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. | |
Mark | VulgSist | 11:23 | amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit, fiat, fiet ei. | |
Mark | VulgSist | 11:24 | Propterea dico vobis, omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. | |
Mark | VulgSist | 11:25 | Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra. | |
Mark | VulgSist | 11:26 | Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra. | |
Mark | VulgSist | 11:27 | Et veniunt rursus Ierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et Scribae, et seniores: | |
Mark | VulgSist | 11:28 | et dicunt ei: In qua potestate haec facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? | |
Mark | VulgSist | 11:29 | Iesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate haec faciam. | |
Mark | VulgSist | 11:31 | At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus, De caelo, dicet nobis, Quare ergo non credidistis ei? | |
Mark | VulgSist | 11:32 | Si dixerimus, Ex hominibus, timemus populum. omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. | |