MARK
Chapter 16
Mark | VulgClem | 16:1 | Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. | |
Mark | VulgClem | 16:5 | Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. | |
Mark | VulgClem | 16:6 | Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. | |
Mark | VulgClem | 16:7 | Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. | |
Mark | VulgClem | 16:8 | At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim. | |
Mark | VulgClem | 16:9 | Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia. | |
Mark | VulgClem | 16:12 | Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam : | |
Mark | VulgClem | 16:14 | Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. | |
Mark | VulgClem | 16:16 | Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur. | |
Mark | VulgClem | 16:17 | Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis : | |
Mark | VulgClem | 16:18 | serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt. | |
Mark | VulgClem | 16:19 | Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. | |