Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Mark VulgClem 13:1  Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.
Mark VulgClem 13:2  Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
Mark VulgClem 13:3  Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :
Mark VulgClem 13:4  Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ?
Mark VulgClem 13:5  Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quis vos seducat :
Mark VulgClem 13:6  multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.
Mark VulgClem 13:7  Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.
Mark VulgClem 13:8  Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
Mark VulgClem 13:9  Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
Mark VulgClem 13:10  Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
Mark VulgClem 13:11  Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
Mark VulgClem 13:12  Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
Mark VulgClem 13:13  Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
Mark VulgClem 13:14  Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes :
Mark VulgClem 13:15  et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua :
Mark VulgClem 13:16  et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Mark VulgClem 13:17  Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.
Mark VulgClem 13:19  Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
Mark VulgClem 13:20  Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
Mark VulgClem 13:21  Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
Mark VulgClem 13:22  Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
Mark VulgClem 13:24  Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :
Mark VulgClem 13:25  et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
Mark VulgClem 13:26  Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
Mark VulgClem 13:27  Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
Mark VulgClem 13:28  A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas :
Mark VulgClem 13:29  sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
Mark VulgClem 13:30  Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.
Mark VulgClem 13:31  Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Mark VulgClem 13:32  De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.
Mark VulgClem 13:33  Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.
Mark VulgClem 13:34  Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,
Mark VulgClem 13:35  vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
Mark VulgClem 13:36  ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.