Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Mark VulgClem 6:1  Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :
Mark VulgClem 6:2  et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?
Mark VulgClem 6:3  Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.
Mark VulgClem 6:4  Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
Mark VulgClem 6:5  Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :
Mark VulgClem 6:6  et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
Mark VulgClem 6:7  Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
Mark VulgClem 6:8  Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,
Mark VulgClem 6:9  sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
Mark VulgClem 6:10  Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :
Mark VulgClem 6:11  et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
Mark VulgClem 6:12  Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :
Mark VulgClem 6:13  et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
Mark VulgClem 6:14  Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.
Mark VulgClem 6:15  Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
Mark VulgClem 6:16  Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
Mark VulgClem 6:17  Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
Mark VulgClem 6:18  Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
Mark VulgClem 6:19  Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.
Mark VulgClem 6:20  Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
Mark VulgClem 6:21  Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :
Mark VulgClem 6:22  cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :
Mark VulgClem 6:23  et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
Mark VulgClem 6:24  Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.
Mark VulgClem 6:25  Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.
Mark VulgClem 6:26  Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :
Mark VulgClem 6:27  sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
Mark VulgClem 6:28  et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
Mark VulgClem 6:29  Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.
Mark VulgClem 6:30  Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.
Mark VulgClem 6:31  Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.
Mark VulgClem 6:32  Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
Mark VulgClem 6:33  Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
Mark VulgClem 6:34  Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
Mark VulgClem 6:35  Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :
Mark VulgClem 6:36  dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
Mark VulgClem 6:37  Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
Mark VulgClem 6:38  Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.
Mark VulgClem 6:39  Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.
Mark VulgClem 6:40  Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
Mark VulgClem 6:41  Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.
Mark VulgClem 6:43  Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
Mark VulgClem 6:44  Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
Mark VulgClem 6:45  Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
Mark VulgClem 6:47  Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.
Mark VulgClem 6:48  Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.
Mark VulgClem 6:49  At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
Mark VulgClem 6:50  Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.
Mark VulgClem 6:51  Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :
Mark VulgClem 6:52  non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.
Mark VulgClem 6:53  Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
Mark VulgClem 6:54  Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :
Mark VulgClem 6:55  et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
Mark VulgClem 6:56  Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.