MARK
Chapter 11
Mark | VulgClem | 11:1 | Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, | |
Mark | VulgClem | 11:2 | et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite. | |
Mark | VulgClem | 11:3 | Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc. | |
Mark | VulgClem | 11:4 | Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum. | |
Mark | VulgClem | 11:7 | Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. | |
Mark | VulgClem | 11:8 | Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. | |
Mark | VulgClem | 11:9 | Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini : | |
Mark | VulgClem | 11:11 | Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. | |
Mark | VulgClem | 11:13 | Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum. | |
Mark | VulgClem | 11:14 | Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. | |
Mark | VulgClem | 11:15 | Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit : | |
Mark | VulgClem | 11:17 | et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum. | |
Mark | VulgClem | 11:18 | Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. | |
Mark | VulgClem | 11:23 | Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. | |
Mark | VulgClem | 11:24 | Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. | |
Mark | VulgClem | 11:25 | Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra. | |
Mark | VulgClem | 11:26 | Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra. | |
Mark | VulgClem | 11:27 | Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores : | |
Mark | VulgClem | 11:28 | et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ? | |
Mark | VulgClem | 11:29 | Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. | |
Mark | VulgClem | 11:31 | At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ? | |
Mark | VulgClem | 11:32 | Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. | |