MARK
Chapter 8
Mark | VulgClem | 8:1 | In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis : | |
Mark | VulgClem | 8:2 | Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent : | |
Mark | VulgClem | 8:3 | et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt. | |
Mark | VulgClem | 8:4 | Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ? | |
Mark | VulgClem | 8:6 | Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. | |
Mark | VulgClem | 8:8 | Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. | |
Mark | VulgClem | 8:11 | Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. | |
Mark | VulgClem | 8:12 | Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. | |
Mark | VulgClem | 8:15 | Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis. | |
Mark | VulgClem | 8:17 | Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ? | |
Mark | VulgClem | 8:19 | quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim. | |
Mark | VulgClem | 8:20 | Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem. | |
Mark | VulgClem | 8:23 | Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. | |
Mark | VulgClem | 8:25 | Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia. | |
Mark | VulgClem | 8:26 | Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris. | |
Mark | VulgClem | 8:27 | Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ? | |
Mark | VulgClem | 8:28 | Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. | |
Mark | VulgClem | 8:29 | Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus. | |
Mark | VulgClem | 8:31 | Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere. | |
Mark | VulgClem | 8:33 | Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum. | |
Mark | VulgClem | 8:34 | Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me. | |
Mark | VulgClem | 8:35 | Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. | |
Mark | VulgClem | 8:36 | Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ? | |
Mark | VulgClem | 8:38 | Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. | |