MARK
Chapter 9
Mark | VulgClem | 9:1 | Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. | |
Mark | VulgClem | 9:2 | Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. | |
Mark | VulgClem | 9:4 | Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. | |
Mark | VulgClem | 9:6 | Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum. | |
Mark | VulgClem | 9:8 | Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. | |
Mark | VulgClem | 9:9 | Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. | |
Mark | VulgClem | 9:10 | Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ? | |
Mark | VulgClem | 9:11 | Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. | |
Mark | VulgClem | 9:12 | Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo. | |
Mark | VulgClem | 9:13 | Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. | |
Mark | VulgClem | 9:14 | Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. | |
Mark | VulgClem | 9:16 | Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum : | |
Mark | VulgClem | 9:17 | qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. | |
Mark | VulgClem | 9:18 | Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me. | |
Mark | VulgClem | 9:19 | Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans. | |
Mark | VulgClem | 9:20 | Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia : | |
Mark | VulgClem | 9:21 | et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. | |
Mark | VulgClem | 9:23 | Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam. | |
Mark | VulgClem | 9:24 | Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum. | |
Mark | VulgClem | 9:25 | Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est. | |
Mark | VulgClem | 9:27 | Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ? | |
Mark | VulgClem | 9:30 | Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. | |
Mark | VulgClem | 9:32 | Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ? | |
Mark | VulgClem | 9:33 | At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset. | |
Mark | VulgClem | 9:34 | Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. | |
Mark | VulgClem | 9:35 | Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis : | |
Mark | VulgClem | 9:36 | Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me. | |
Mark | VulgClem | 9:37 | Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. | |
Mark | VulgClem | 9:38 | Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me : | |
Mark | VulgClem | 9:40 | Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam. | |
Mark | VulgClem | 9:41 | Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. | |
Mark | VulgClem | 9:42 | Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, | |
Mark | VulgClem | 9:44 | Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, | |
Mark | VulgClem | 9:46 | Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, | |